nostris literis non esse contrarium. Et cùm res agitur
inter duo oracula, quorum utrumque est vox Dei,
omni cum religione & salvâ utriusque partis reverentiâ, tractanda est causa; neque enim fallere potest
Deus, aut falli, quocunque tandem modo nobis loquatur. Unde nos iterum admonuit S. Augustinus,
Epist. 7. quæ est ad Marcellinum, Si ratio contra divinarum Scripturarum authoritatem redditur, quamvis
acuta sit, fallit verisimilitudine, nam vera esse non potest:
rursus, si manifestissimæ certæque rationi, velut Scripturarum sanctarum obiicitur authoritas, non intelligit qui
hoc facit, & non scripturarum illarum sensum, ad quem
penetrare non potest, sed suum potius obiicit veritati, nec
quod in eis, sed quod in seipso, velut pro iis, invenit,
opponit. Denique, ut verbo dicam, illud attentè
perpendendum est, non minùs repugnare veracitati
divinæ, facultates animæ, quas ipse Deus condidit,
esse falsas; quàm Scripturam sacram, quam ipse
dictavit, esse falsam: Cúmque utriusque sit author
Deus, non tam circa authoritatem, quàm circa rectum usum huius & illius disceptandum est; & admissâ utriusque divinâ origine, id maximè cavendum, ne Deum Deo opponamus.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|