HActenùs, quæ vulgò afferri solent, longævitatis
in ante-diluvianis rationes refellimus : sequitur ut quid ipsi statuamus in hâc re, & pro verâ causâ
habeamus, aut brevis vitæ in hodiernis, aut longæ in
primis mundi incolis, exponamus. Neque id aliundè
petendum esse existimo quàm à causis externis, & ab
actione aëris & cœli in corpus, quæ prout æqualis est
& temperata, aut inæqualis & extrema, corporis statum magìs aut minùs, citiùs aut tardiùs immutat &
labefactat. Cùm autem iuxta sententiam nostram in
primis mundi sæculis nulla erat temporum vicissitudo,
neque hyems, neque æstas, sed eadem semper Naturæ
facies, idem tenor, & perpetua cœli clementia & æquabilitas; indè deducendam esse censeo originem atque veram rationem longævitatis ante-diluvianæ : vitæque nostræ brevitatem ab inæquali anni formâ, &
intemperatâ vi frigoris & caloris corpus alternatim
impetentium, provenire sentio. Quod iudicium rectè institutum sit, necne, ulteriùs iam videndum.
Atque huic sententiæ imprimis favere videtur experientia hodierna, cùm in quibusdam Insulis, ubi cœlum temperatius est & æquabilius, diutiùs vivatur