tractabitur, nempe cap. 7, 8, & 9. Denique Sectio
ultima, nempe cap. 10, & 11. totius primi libri recapitulationem continet, cum quibusdam argumentorum spicilegiis : Ubi etiam respondebitur iis quæ
obiici possunt contra explicationes nostras, & quæ
ab aliis allatæ sunt eorundem Phænomenôn explicationes refellentur. Atque hæc mihi videntur complecti
omnia, quæ instituti operis ratio postulat, aut quæ
desiderari possunt in hâc materiâ.
UT à simplicissimis exordiar & à remotioribus,
atque inde gradatim descendam ad ea quæ propiùs spectant ad Diluvii explicationem, sit hæc prima
propositio, Forma Telluris primæ & ante-diluvianæ
diversa fuit ab hodiernâ. Hanc propositionem è Sacrâ
Scripturâ primùm probabimus : dein ratione naturali, tam à priori, ut aiunt, quàm à posteriori : denique quicquid in eâ continetur, alterâ propositione sequenti à fortiori confirmabitur.
Primò itaque memoratum Sancti Petri sermonem
consulamus, ubi redarguit irreligiosos quosdam &
Epicureos qui futurum iudicium & prædictum in Sacris literis mundi interitum negabant, & irridebant :
eo usi argumento, quòd ex quo Patres obdormierant,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|