Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

Liber Quintus

  [sect. P6]

[sentence 1] quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere. [sentence 2] deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. [sentence 3] quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. [sentence 4] aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio. quod ex collatione temporalium clarius liquet. [sentence 5] nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. [sentence 6] quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. [sentence 7] non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. [sentence 8] quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.

[sentence 9] unde non recte quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum hoc modo conditori mundum fieri coaeternum putant. [sentence 10] aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. [sentence 11] neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae. [sentence 12] hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem, et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit illud quod implere atque exprimere non potest aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur. [sentence 13] quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo. [sentence 14] itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum.

[sentence 15] quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. [sentence 16] itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. [sentence 17] unde non praeuidentia sed prouidentia potius dicitur, quod porro a rebus infimis, constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. [sentence 18] quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant? [sentence 19] num enim quae praesentia cernis aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? -- minime. [sentence 20] -- atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno. [sentence 21] quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. [sentence 22] nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis. [sentence 23] ita igitur cuncta dispiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium ad condicionem uero temporis futurarum. [sentence 24] quo fit, ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.

[sentence 25] hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit. [sentence 26] respondebo namque idem futurum cum ad diuinam notionem refertur necessarium, cum uero in sua natura perpenditur liberum prorsus atque absolutum uideri. [sentence 27] duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. [sentence 28] quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit. [sentence 29] hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. [sentence 30] eodem igitur modo, si quid prouidentia praesens uidet, id esse necesse est tametsi nullam naturae habeat necessitatem. [sentence 31] atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiunt per condicionem diuinae notionis, per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. [sentence 32] fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamuis eueniant exsistendo tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent etiam non euenire potuissent. [sentence 33] quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet? [sentence 34] hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum fiunt non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque quam fieret necesse erat exsistere, alterum uero minime. [sentence 35] ita etiam, quae praesentia deus habet dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit illud uero de potestate facientium. [sentence 36] haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne quod sensibus patet si ad rationem referas uniuersale est, si ad se ipsa respicias singulare.

[sentence 37] sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero. [sentence 38] respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris. [sentence 39] quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc illud uelim illa quoque noscendi uices alternare uideatur? [sentence 40] -- minime. omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat; nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc aliud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur. [sentence 41] quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum sed ex propria deus simplicitate sortitus est. [sentence 42] ex quo illud quoque resoluitur quod paulo ante posuisti, indignum esse si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. [sentence 43] haec enim scientiae uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero posterioribus debet. [sentence 44] quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. [sentence 45] manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans. [sentence 46] nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt. [sentence 47] auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite. [sentence 48] magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.