Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Book 1

Liber Primus

[sect. M1]
carmina qui quondam studio florente peregi,
flebilis heu maestos cogor inire modos.
ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
et ueris elegi fletibus ora rigant.
[5] has saltem nullus potuit peruincere terror,
ne nostrum comites prosequerentur iter.
gloria felicis olim uiridisque iuuentae,
solantur maesti nunc mea fata senis.
uenit enim properata malis inopina senectus
[10] et dolor aetatem iussit inesse suam.
intempestiui funduntur uertice cani
et tremit effeto corpore laxa cutis.
mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
inserit et maestis saepe uocata uenit.
[15] eheu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat!
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum
[20] protrahit ingratas impia uita moras.
quid me felicem totiens iactastis, amici?
qui cecidit, stabili non erat ille gradu.