Consolatio Philosophiae By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by:
James J. O'Donnell
Perseus Documents Collection Table of Contents
Liber Primus
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Liber Quintus
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Book 4
[sect. P1]
[sentence 1] haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter
suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem
dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: [sentence 2] o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque
adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt,
eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata
dixisti. [sentence 3] sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus
rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum
quanta dignum sit ammiratione profecto consideras. [sentence 4] at huic aliud maius adiungitur;
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam
sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. [sentence 5] quae
fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo
satis potest nec ammirari nec conqueri. [sentence 6] -- tum illa: et esset, inquit, infiniti stuporis
omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias
dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. [sentence 7] sed non ita est; nam
si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno
loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos
semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes,
bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis
firma te soliditate corroborent. [sentence 8] et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum
monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere
necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. [sentence 9] pennas etiam tuae
menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in
patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
|
|