Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Book 5

Liber Quintus

[sect. P1]

[sentence 1] dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. [sentence 2] tum ego: recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior. [sentence 3] quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. [sentence 4] -- tum illa: festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. [sentence 5] haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. [sentence 6] -- ne id, inquam, prorsus uereare; nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere. [sentence 7] simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.

[sentence 8] tum illa: morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? [sentence 9] nam nihil ex nihilo exsistere uera sententia est, cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. [sentence 10] at si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. --

[sentence 11] quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? an est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant? [sentence 12] -- Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. -- quonam, inquam, modo? [sentence 13] -- quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. [sentence 14] hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. [sentence 15] nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. [sentence 16] hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. [sentence 17] neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. [sentence 18] licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum. [sentence 19] concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.