Consolatio Philosophiae By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by:
James J. O'Donnell
Perseus Documents Collection Table of Contents
Liber Primus
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Liber Quintus
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Book 3
[sect. P1]
[sentence 1] iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis
adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. [sentence 2] itaque paulo post: o, inquam, summum
lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam
iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi
auidus uehementer efflagito. [sentence 3] --tum illa: sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus
attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius,
ipsa perfeci; talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius
autem recepta dulcescant. [sentence 4] sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore
flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! [sentence 5] -- quonam? inquam. -- ad
ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines
uisu ipsam illam non potest intueri. [sentence 6] tum ego: fac, obsecro, et quae illa uera sit sine
cunctatione demonstra. [sentence 7] -- faciam, inquit illa, tui causa libenter; sed quae tibi [causa]
notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in
contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
|
|