[55] Incumbo, lacrimisque toro manante profusis,
'Pressimus,' exclamo, 'te duo redde duos!
Venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
Perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?'
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu.
[60] Non hominum video, non ego facta boum.
Omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,
Nulla per ambiguas puppis itura vias.
Finge dari comitesque mihi ventosque ratemque
Quid sequar? accessus terra paterna negat.
[65] Ut rate felici pacata per aequora labar,
Temperet ut ventos Aeolus exul ero!
Non ego te, Crete centum digesta per urbes,
Adspiciam, puero cognita terra Iovi,
Ut pater et tellus iusto regnata parenti
[70] Prodita sunt facto, nomina cara, meo.
Cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
Quae regerent passus, pro duce fila dedi,
Tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'
[75] Vivimus, et non sum, Theseu, tua si modo vivit
Femina periuri fraude sepulta viri.
Me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
Esset, quam dederas, morte soluta fides.
Nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,
[80] Et quaecumque potest ulla relicta pati:
Occurrunt animo pereundi mille figurae,
Morsque minus poenae quam mora mortis habet.
Iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,
Qui lanient avido viscera dente, lupos.
[85] Quis scit an et fulvos tellus alat ista leones?
Forsitan et saevas tigridas insula habet.
Et freta dicuntur magnas expellere phocas!
Quis vetat et gladios per latus ire meum?
Tantum ne religer dura captiva catena,
[90] Neve traham serva grandia pensa manu,
Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,
Quodque magis memini, quae tibi pacta fui!
Si mare, si terras porrectaque litora vidi,
Multa mihi terrae, multa minantur aquae.
[95] Caelum restabat timeo simulacra deorum!
Destitutor rabidis praeda cibusque feris;
Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis
Externos didici laesa timere viros.
Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses
[100] Inpia funeribus, Cecropi terra, tuis;
Nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,
Ardua parte virum dextera, parte bovem;
Nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,
Fila per adductas saepe recepta manus.
|