Poem 19
Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
Ut possim missam rebus habere, veni!
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
Da veniam fassae; non patienter amo!
[5] Urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar:
Fortius ingenium suspicor esse viris.
Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis
Deficiam, parvi temporis adde moram!
Vos modo venando, modo rus geniale colendo
[10] Ponitis in varia tempora longa mora.
Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,
Flectitis aut freno colla sequacis equi;
Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
Diluitur posito serior hora mero.
[15] His mihi summotae, vel si minus acriter urar,
Quod faciam, superest praeter amare nihil.
Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!
Aut ego cum cana de te nutrice susurro,
[20] Quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
Aut mare prospiciens odioso concita vento
Corripio verbis aequora paene tuis;
Aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
Posse quidem, sed te nolle venire, queror;
[25] Dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
Pollice quas tremulo conscia siccat anus.
Saepe tui specto si sint in litore passus,
Inpositas tamquam servet harena notas;
Utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
[30] Venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.
Quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua?
Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
Exhibuit pulso sidera clara die,
[35] Protinus in summo vigilantia lumina tecto
Ponimus, adsuetae signa notamque viae,
Tortaque versato ducentes stamina fuso
Feminea tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris?
[40] Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
'Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
An vigilant omnes, et timet ille suos?
Iamne suas umeris illum deponere vestes,
Pallade iam pingui tinguere membra putas?'
[45] Adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
Sed movet obrepens somnus anile caput.
Postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
'Lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
Paucaque cum tacta perfeci stamina terra,
[50] An medio possis, quaerimus, esse freto.
Et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
Ut tibi det faciles utilis aura vias;
Auribus incertas voces captamus, et omnem
Adventus strepitum credimus esse tui.
[55] Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
|