Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER IX.2

 

.1. Delectavit nos mirabiliter illud carmen et, quod caput est, a somno atque ab expectandi molestia liberos reddidit. 2. Sed vix Gallonius ad ejus carminis calcem decurrerat, cum ita ruere hominum multitudo coepit ut minore vi impetuque torrentes ire dixisses. Ac dicto citius impleti sunt omnes e marmore sedilium ordines. 3. Atque inter eos qui serius venerant ac frustra sessum properabant, incedere eum aspicimus, qui mane illo patroni sui liberalitatem enarraverat. Et quia aliquanto laxius sedebamus, in angustius nos ipsi spacium, alter alterum impellendo, contraximus tantumque spacii reliquimus, quantum esset uni satis; tum vocatum eum ad nos recepimus. 4. De quo Paulus Aemilius quaesivit num senex ille Megalobulus, qui erat ita ridicule parcus in remunerando, pecuniae inopia laboraret aut in magno aliquo aere alieno versaretur. 5. Qui: "Immo est, ait, longe ditissimus atque in suis nummis neque teruncium cuiquam mortalium debet. Nam ex fructibus praediorum quae possidet, talenta magna auri tricena statim capit, quorum vix bina ad vitae necessitatem ac ad usum domesticum erogat." 6. "Aedepol, inquam, mortale parce parcum praedicas." "Sexcenta, ait ille, sunt quae memorem, at illud memorabile de sua liberalitate exemplum, antequam huc me reciperem, dedit. 7. Ingens eum cupiditas ceperat symphoniacos quosdam audiendi, qui hodie laudantur in primis. Haec ejus cupiditas eorum coryphaeo renunciatur, qui pro eo quod iste ob munus quod sustinet magno est in honore ac nomine una cum symphoniacis statim accurrit. At illi jussi ad miraculum canunt. 8. Sed postquam tres horas atque eo amplius misere illos exercitos habuit, pollucibili eos merenda accipi imperat. Nec mora; mustacei aeque cariosi atque ille quem mercedem esse voluerat laborum, quos pro ipso sumsissem, afferuntur. 9. His spirae
Cfr. Cato, . 77.
ac pauca quaedam bellaria accedunt, quae annum integrum in sua supellectile clausa atque constructa tum primum ad aspiciendam lucem excesserant. Vinum etiam illis suppeditatur, quod aberat propius ab aceto quam a vino, atque ita saturatos et expletos domum dimisit. 10. Coryphaeus, qui eos adduxerat, nunquam majoribus sese tricis implicatum invenit. Nam tumultuosissime pene ab illis oppressus est domi et compulsus navatae ab ipsis viro nobili operae mercedem efferre; quam si tantulum moraretur, se ab eo repetituros minitabantur. 11. Itaque quo se a flagitatoribus illis molestis atque etiam litium periculis vindicaret, senas in singulos drachmas de suo distribuit. At videte, si ille ariditate pumicem vincat, si sterilitate arenam exuperet. 12. Postquam symphoniacos a se dimisit, vocat oeconomum, queritur, lamentatur sibi rem periisse, se esse eradicatum atque: 'Undecim, inquit, dii
Dii Olympii duodecim esse solebant, at Pluto plerumque absens apud Inferos sedebat.
plusquam est in coelo deorum immortalium, illum perdant qui artem musicam invenit, quique per eam victitant. 13. Nam si non esset hoc genus hominum, qui aërem venditant, quique pro aëre rem dare sibi solidam expetunt, non haec mihi cupiditas in animum incidisset! Vanitas mera, persolae
Vox 'persolus' pro 'per solus' olim legebatur in Plauto, . 156: "Oculum ecfodito per solum mihi..."
nugae! O me fatuum, fungum, bardum ! 14. Dum me inanitatibus impleo, illi rebus sese opiparis farciunt. Dii boni, quantum in se vini ingurgitarunt ! Quantum rerum preciosissimarum in ventrem abstulerunt ! Profecto hic illis dies luculentus illuxit, mihi niger emersit, illis utilis, mihi damnosus evenit. Illis amicus, mihi malignus ex Orco erupit. Ut ego libenter huic diei male facerem, si possem! Ut illi oculos eruerem! Ut mordicus nasum evellerem! Ilicet musicae arti, in maximam malem crucem!' 15. Ac finem querendi nunquam fecisset, nisi oeconomus, qui pulchre illum nosset, alios de rebus domesticis sermones intulisset."