Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Praefatio

Terentius lectoribus benevolis s. p. d.

Haec mythistoria Neolatina, quae UDEMIAE libri decem inscribitur, saeculo septimo decimo more Menippeo est composita et eodem saeculo typis primum descripta. Auctor fuit Italus nomine 'Erythraeus' sive Ioannes Victorius Rossi. Fabula ipsa, utpote quae sit lepida atque perbene scripta, lectu est dignissima, dignissima inquam, quae omnibus Latinistis innotescat. Itaque nobis visum est textum huius operis integrum hic edere et in publicum dare. Attamen haud abs re videtur omnes lectores nostros admonere huius fabulae editione adhuc opus esse quae vere 'critica' vocari possit. Textus enim, quem hic proponimus, ex unico est exemplari transcriptus (quamvis exstent hic illic alia exemplaria non pauca et opus ipsum haud semel sit typis excusum).

I. Textum fabulae transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur: Iani Nicii / Erythraei / EUDEMIAE / Libri decem. Coloniae Ubiorum / Apud Iodocum Kalcovium / & socios. M D C XLV.

II. Exemplari usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod in bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur.

III. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit.

IV. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis locosque quosdam ex epistulis desumptos, quas Erythraeus ille 'ad Tyrrhenum' scripsit. 'Tyrrhenus' fuit Fabius Chigi, qui postea Pontifex Maximus creatus Alexander VI est appellatus.

Plura de auctoribus qui more Menippeo exeunte saeculo sexto decimo et ineunte septimo decimo scribebant in libro recens edito traduntur, qui sic inscribitur: I. A. R. De Smet, Menippean Satire and the Republic of Letters 1581-1655, Travaux du Grand Si├Ęcle (Genavae 1996).

Porro de ipso Erythraeo nonnulla discere possumus ex opusculo quod composuit Iosephus IJSEWIJN, cui titulus "Latin Literature in 17th-century Rome", quod in periodico prodiit quod est Eranos, 93 (1995), 78-99.

Scribebam Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998.