Satyrarum libriMachine readable text


Satyrarum libri
By Quintus Horatius Flaccus
Edited by: C. Smart

Philadelphia Joseph Whetham 1836



Perseus Documents Collection Table of Contents



   Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.
   Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.
   In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.
   Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.
   Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.
   Ad Maecenatem: de vera nobilitate
   Rupilii et Persii rixam facete describit.
   Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.
   Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.
   Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.
   Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
   De frugalitate
   Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
   Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
   Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
   Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
   Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
   Avarum inepte prodigum salse describit.


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Poem 9

Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.


Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
arreptaque manu, 'quid agis, dulcissime rerum?'
[5] 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.'
cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille
'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris
hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
[10] dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
manaret talos. 'o te, Bollane, cerebri
felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire:
[15] iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'
'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.'
[20] demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
'si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
non Varium facies; nam quis me scribere pluris
aut citius possit versus? quis membra movere
[25] mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.'
interpellandi locus hic erat 'est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam.
omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
[30] quod puero cecinit divina mota anus urna:
"hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."'