V.
Quid est quod hodie tam cito a patruo redieris, praesertim cum fuerit convivium?
C.
Quid illic fecissem diutiu?
V.
Coenam expectasses, ut ederes de prandii reliquiis.
[ 121 ]
C.
Satis ederam in prandio. Praeterea, iussit patruus ut domum reducerem
praeceptorem, quem ego ad convivium deduxeram.
V.
Quid frater tuus patruelis? cur in ludum vobiscum non rediit?
C.
A matre retentus est in unum aut alterum diem.
V.
Quamobrem?
C.
Ut illi resarciantur vestimenta.
V.
Illa est mulierum cura. Sed age, quoniam nunc otiosi sumus, narra
mihi (quaeso) aliquid de convivio.
C.
Quid de illo scire cupis?
V.
Primum, qui convivae fuerint; deinde, quam lautum, et opiparum convivium.
C.
Convivae fuerunt hi praecipui, quatuor Syndici, subpraefectus urbis,
et alii duo primae notae e Senatorum numero.
V.
Nostine?
C.
De facie quidem: sed eorum non teneo nomina.
V.
Nulline praeterea?
C.
Duo ex patrui mei familiaribus.
V.
Quotus accumbebat praeceptor.
C.
Quotus esset non observavi: sed erat in media fere mensa, e contraria
parti mei patrui.
V.
Tu vero?
C.
Hui inepte, qui istud roges? Egone homunculus cum tantis viris
epularer? Satis hoc mihi honorificum fuit, quod ministrarem.
V.
Nullaene erant mulieres?
C.
Nullae praeter uxorem patrui, quae quidem sedebat in mensa extrema.
V.
Quid illa tam remota?
C.
Sic voluit ipsa, ut identidem commodius surgeret propter ordinem ministerii.
V.
Quid filius?
C.
Iuxta matrem assidebat.
V.
Habeo de convivis; nunc expecto de convivio.
C.
Onus mihi valde magnum imponis ac difficile, maxime propter memoriam:
sed quando (ut dixisti) plusculum otii nacti sumus hoc pomeridiano
tempore, dabo equidem operam ut aliqua ex parte expleam desiderium tuum.
V.
Pergratum mihi feceris.
C.
Ea tamen lege, ut par pari referas, fi quando dabitur occasio.
V.
De hoc nihil est quod dubites. Incipe.
C.
At ego interea sedere volo, quia longa est narratio.
V.
Eamus sub pergulam, ut in umbra commodius fabulemur.
C.
Audi nunc iam.
V.
Quia (ut ais) longa est narratio, dic mihi Primum, quota hora
accubitum est?
C.
Fere decima.
V.
Quota resurrectum?
C.
Paulo ante meridiem.
V.
Sedebantne omnes commode?
C.
Commodissime.
V.
Nunc ad rem aggredere:
C.
Accipe igitur mensae praeludia.
V.
Appone, cum voles.
[ 122 ]
C.
Imprimis apposita sunt tenella crustula, mellita opera pistoris cum aromate.
V.
Optimum sane exordium, et ad conciliandos animos aptissimum.
C.
Omitte, quaeso, istas interpellationes, ne mihi perturbetur memoria.
V.
Posthac non interpellabo, nisi si quid opus erit requirere.
C.
Sequutae sunt pernae salitae, hilla infumata, lucanicae, linguae
bubulae sale quoque et sumo induratae. Atque haec ad excitandam
appetentiam, et sitam acuendam
V.
Quasi vero non satis acueretur Solis aestu et fervore.
C.
Sic docti solent facere convivatores.
V.
Isthaec audio libenter, praesertim cum exprimas omnia propriis et
significantibus verbis. Perge porro.
C.
Eodem ordine interposita sunt acertaria e lactucis capitis, avium
intestina frixa, minutalia ex vitulina, cum ovorum vitellis
integris. Et haec hactenus de praeludiis, qui missus primus fuit.
V.
Nihil interim bibitum est?
C.
Indigna homine quaestio. Quis enim vino hic parceret? Vix teres, et
quidem strenuissimi, sundendis potibus sufficiebamus. Sed de potibus
agam posterius; sine me cibos expedire.
V.
Age. Sino.
C.
in secundo missu haec fere fuerunt, artocreae, pulli gallinacei elixi
cum lactucis, bubula, vevercina, vitulina, suilla recens et salsa,
ius carnium, ovorum vitellis croco et omphacio suavissime conditum,
aliquot item iuscula ex oleribus.
V.
Hic plus opinor fabulatum, quam esum fuisse, quia scilicet assa expectabantur.
C.
Vix mensam attigerant, cum illa tollere iussi sumus. Venio igitur ad
tertium missum, in quo assa haec fuerunt exposita, pulli gallinacei,
pulli columbini, anserculi fratriles, et suculi, item cuniculi, anni
vervecini; postremo, ferina duorum generum, opere pistorio incrustata.
V.
Quid praeterea?
C.
Quid? Hem! (pene praetermisi) duae perdices interiectae, cum
lepusculo, fabae virides frixae, et pisa cocta cum siliquis.
V.
Nihilne piscium?
C.
In tempore admones. Erat trocta ingens, quae divisa fuerat in partes
quatuor praeter caudam; praegrandis item lucitis ad eundem modum
quadripartitus. Taceo minutos
[ 123 ]
pisces et mediocres,
partim elixos, partim assos, aut frixos, item cancros fluviatiles;
magno omnia numero; sed haec magis ad ostentationem quam ad
necessitatem; de iis enim fere nihil gustatum est.
V.
Unum mihi videris praetermisisse.
C.
Quid illud est?
V.
Nulline erant intinctus?
C.
Imo singulis propemodum ferculis addita erant scitissimi saporis
embammata, quae coquus ipse miro artificio concinnaverat. Nec vero
defuerunt capparides ex oleo et aceto, mala citrea, olivae
conditivae cum sua muria, acetum rosaceum, succus oxalidis.
V.
O quot et quanta gulae irritamenta!
C.
Adde etiam, corporis et animi impedimenta.
V.
Sed quis, quaeso, fuit ultimus actus fabulae?
C.
Tandem, cum iam nec carnes nec pisces ullus ederet, iubet patruus
apponi bellaria; in quibus haec fuerunt praecipua, caseus recens
pinguissimus, temque vetus multiplex, scriblitae, placentulae, oryza
in lacte cocta, et bene saccharata, persica praecocia, ficus,
cerasa, uvae passae, caryotae, tragemata serotina, salgama multorum
generum, et alia quae nunc mihi non occurrunt. Tanta denique fuit
omnium esculentorum affluentia, ut mensa ipsa vix sustineret. Quid
quaeris? quater aut quinquies mutati sunt orbes et quadrulae. Cibos
crassos et duriores magna ex parte integros in culinam referebamus;
adeo pauci attingebant, propter delicatiorum copiam.
V.
Quid confert tanta cibariorum abundantia et diversitas?
C.
Ad gravandum stomachum, et morbos complures generandos. Sed quid
agas? Sic fere hoc tempore vivitur.
V.
Qui talibus viris convivia faciunt, certare videntur de copia, de
apparatu, de splendore et lautitia.
C.
Et tamen extant inter huius civitatis leges quaedam (ut audivi) sumptuariae.
V.
Silent leges inter convivia, ut obiter e Cicerone
detorqueamus aliquid.
C.
An putas omnes convivas illa sumptuum immanitate delectari?
V.
Non puto, nisi forte sint lurcones, aut asoti, aut Apiciani (ut ita
dicam) ventricolae. Caeterum quid est causa?
C.
Rogas? Convivatorum non modo Stultitia, sed etiam insania.
V.
Maxima pars hominum morbo iactatur eodem; ut
[ 124 ]
ait Horatius.
C.
Sed nos hanc censuram omittamus iuxta proverbium. Ne fator, etc.
V.
Redeamus igitur ad propositum. Quale vinum appositum est?
C.
Si de colore quaeris; album, nigrum, fulvum, sanguineum, deque
singulis coloribus vina multiplicia. Si de bonitate; omnia fere
generosissima: sed imprimis commendabant illud vini genus ex
Burgundia, quod vulgo vocatur Ambrosium.
V.
Unde hoc petebatur?
C.
E patrui cella vinaria.
V.
Habetne multum eiusmodi?
C.
Duos cados vini Helvetii, duos item albi limpidissimi.
V.
Quis suit prandii exitus?
C.
Ubi videt patruus convivas omnes pene defessos edendo, bibendo,
colloquendo: tunc vinum fundi iubet singulis, omnes ad extremum
potum invitat. Hinc ordine tolluntur omnia, insternuntur mensis
latiora mantilia ex lino tenuissimo, datur aqua odorifera manibus
leviter abluendis; ego et patruelis, de more, Deo gratias agimus:
ipse vero patruus clara voce agit universo coetui. Tandem primus
Syndicus, convivarum nomine, satis accurato sermone, publicas agit
gratias convivateri, simul obiurgat eum quod tam munifico et
sumptuoso apparatu convivatus fuerit. Imo (inquit patruus) mihi
quaeso ignoscite, quod vos pro dignitate non satis ampliter
tractaverim. His dictis, surgunt e mensa universi, magna pars
vale dicto statim discedit, caeteri manent, stantes et colloquentes
in aula.
V.
Quid vos interea, qui ministraveratis ad mensam?
C.
In culinam ad prandium nos recepimus, corpus illic otiose et ex animi
sententia curavimus.
V.
Ubi erat interim praeceptor?
C.
Patruus illum seorsum vocaverat ad alloquium.
V.
Credo, ut te et filium suum de meliore nota commendaret.
C.
Istud est verisimile.
V.
Nescis quae fuerit causa tanti convivii?
C.
Quid mea scire refert?
V.
Tanto minus igitur mea.
C.
Recte colligis, et sic expectabam.
V.
Atqui non sum Dialecticus.
C.
Tibi est naturalis Dialectica.
V.
Eandem habent rustici.
C.
Sed age, dic mihi serio, non ego te tractavi magnifice?
V.
Tali convivio nunquam interfueram.
C.
Gaudeo stomacho tuo satis esse factum.
V.
Est Deo gratia,
[ 125 ]
qui dedit nobis otium tam iucundum.
C.
Surgamus tandem; nam audio pueros a lusu discedere.