Sic apud se digerebat Archombrotus male sana consilia, interdumque dolebat quod Poliarcho olim amico sic irasci cogeretur. Nondum vero ab illius oculis Siciliam venti removerant, cum Gobryas haud procul Syracusis anchoras iecit, missoque ad terram praecone ubi rex degeret quaesivit. Cumque audisset imminentem pelago arcem, quae Epeircte dicebatur, ab illo tunc incoli, ipse unica triremi Syracusas concessit tamquam commeatuum causa. Misit inde delectos qui regi significarent Gallorum magnam classem in Graeciam indeque in Asiam navigantium tempestatibus sparsam per aequor fuisse; huius partem in Siculo mari expectare socios, si forte ab errore illuc quoque agerentur; petere ipsum ducem ut liceat colloqui regi, nam principis tanti conspectum pro maximo tempestatis pretio sibi fore, quae haec litora dedisset. Meleander, ut humanitate praecipuus erat, quamvis ambigeret quid Gallorum tanta classis in Graeciam vellet, tamen ad colloquium invitatus non renuit. Venit igitur Gobryas cum amicis servulisque omnino viginti. Cui Epeircten intranti obviam missus Eurymedes ad se hospitem deduxit, et humanissimum expertus haud perfunctorie commendavit Meleandro. Postera die deductus ille ad regiam sui expectationem, quantam Eurymedes fecerat, facile implevit, nisi quod sentiebat Meleander, cum quaereret cui coepto hanc Gallia classem ornasset, non sincere aut simpliciter responderi. Itaque exploratorem veritus esse honorarios custodes clam tribuit, qui incautum nec ratum se timeri solerter observarent.
|