Satis locutus proceribus qui in eadem triremi vehebantur, secessit tamquam acquieturus et animum lacessentibus curis aperuit. Nam Argenidis sermo turbulentissime in mentem redierat. Quid vero excitasset hanc in virgine crudelitatem? Paene ridicule admonuisse quietis domesticae, an erat improperantis quod omnino abibat an simpliciter sua foedera aspernantis? Sub haec reputans quicquid antea ab Argenide aut mite aut severum acceperat, vix regebat molestissimam metuendi sperandique discordiam. Quod praeterea haruspex in litore significaverat numina navigationi annuere... O dolor! An sic intellegendum ut dii interdicerent reditum, prosperis sed veluti fatalibus ventis discessum urgentes? Haec et similia dolendi argumenta congerentem urebat maxime Poliarchi memoria, de quo, praeter antiquas suspiciones quae iam aemulationi suffecerant, quicquid erat a Selenissa retectum fama gliscente cognoverat. Inter eiusmodi cogitationes acerbitate plenissimas suspenso iuveni suisque doloribus nimia contemplatione indulgenti dabat utique fiduciam Meleander, amore in ipsum praecipuus et nuptiarum conciliator. Sed quid suarum rerum displicebat Argenidi? Aut potius quis puellae tantopere alius placebat? Ille nempe Poliarchus: "Quem รด, inquit, si mihi Fata obvium dabunt, quanto lubentius quam ipsum Radirobanem hac manu, hoc ferro de amore atque vita deiciam! Et vero meretur odio meo oppetere, tot malorum mihi auctor ac virgini, quam nisi carminibus teneret, ego tam claro sanguine, tam opulento regno, tot amoris indiciis, ac etiam (fas sit tacite cogitare) non ignobili fortitudinis exemplo flexissem. Sed illum sua obscuritate tutum unde quaeram aut quo persequar? Nisi esset hac spe minor quam improbe concipit, non tamdiu abesset aut ubique secretus fugeret conscientiam Meleandri. Hei mihi! Sed et si occurret patebitque irae meae, et ea forsitan quam meditor ultione iam dubiam virginis mentem peius a me averterim. Immo certus sum vitam illius mihi obstare; an item sit obstitura mors viderint dii. Certe nec de mortuo quicquam sperare ipsa poterit, et sciet utique fortissimum fuisse qui vicerit."
|