Quis putet in tam horridis motibus et sub ipso discriminis ictu aliarum rerum affectus durare potuisse? Atqui vehementius Archombrotum atque Argenidem curae secretae quam quae palam videbantur premebant. Illa in Poliarchi virtutibus tota conficiebat macie corpus, animi viribus inter solitarios fletus consumptis, praedicabatque confestim revocandum veterem Lycogenis hostem et assuetum de eo triumphare. At diversa agitabant Archombrotum. Inquietatus miserrima spei incertae dulcedine, nunc bellum devovebat quod inter castrensia non promoveret de amore profitendo consilia, nunc gaudebat prodendae fortitudinis copiam factam, et utraque de causa in hostem concitabatur. Saepe tamen se ipse incusabat quod solus adesset tanto Meleandri Argenidisque discrimini: debuisse scilicet comparari exercitum et magnitudine beneficii simul amorem, simul natalium decus ostendi. Et hercule nihil horum neglexisset, sed res temporis multi erat hunc Siciliae statum nuntiare in patriam, cogi inde milites, traduci exercitum. Praeceps vero imminebat a Lycogene periculum neque tam lenta expectaturum auxilia. Neque levior de Poliarcho cura erat, quem ubique sauciae menti per insanam aemulationem oblatum dissimulato odio ita elevabat apud regem ut videretur sibi ipsi nil agere. Ergo in contumaciam trahebat quod Poliarchus,quod Poliarchus, cum... ms., ed. pri.; quod Poliarchus ille, cum... ed. sec., 1664; quod ille, cum... err. ed. pri., 1622, 1627, 1630, 1634, 1659 | cum mitteret Lycogenis epistulam, nihil litterarum ad regem dedisset, sui regisque fuisse oblitum, in illa sive neglegentia sive superbia; nec facturum ex maiestate regem si scriberet prior. Sic malignis et quotidianis verborum insidiis paulatim assuescebant regis aures, eo facilius quod nihil esse Archombroto dissidii cum Poliarcho suspicabatur. Gelanorum quoque non latuit aliud Archombroto animi esse quam quod Poliarchus discedens reliquerat. Sed quod videret in aula gratiosum, facile id supercilium in fortunam retulerat, quae priores necessitudines tamquam praesenti fastigio indignas aut graves saepe timet agnoscere. Interim patroni familiam (hanc enim a curatoribus rege iubente receperat) sic admonitu Argenidis instruxit ut omnes propediem eum conicerent esse venturum.
|