Ceterum properabat redire in Africam diuque otiosa dilatione frustratus est. Tandem ex Archombroti sermonibus institutus rex indonatum ac nec saltem blandius habitum iubet renuntiare Poliarcho regem se non veneficum esse; Oloodemi et Eristhenis exitium peregisse suam causam; nec se facilius invenire cur ad se non scripserit Poliarchus quam cur scripserit ad Poliarchum Lycogenes. Gelanorus inexpectata acerbitate motus vix tenuit iram. Memor tamen regi se loqui nec plus sibi in expedito esse verba quam illi ultionem, haud aliud retulit quam non modo scripturum Poliarchum sed impigre adfuturum, ut si quid erraverat discuti posset. His verbis Meleandrum iam sponte omnia metuentem in diversas cogitationes diripiens reliquit nuntiavitque Argenidi quam inclementer rex dixisset Poliarcho. At illa vix lacrimis temperans: "Nihil dii reliquum fecerunt, Gelanore, quo mihi et Poliarcho noceretur. Divisi ideoque miserrimi alter alterius dolore conficimur. Accedit ab Lycogene de regno mihi periculum, quoniam ei cara sum, ipsi quoque tristissimum. Quid proderit eum superflua aegritudine onerari ut et patris in se mei iram intellegat? Quem, ut opinor, non mala mens sed calamitas mutavit. Si me fas est aliquid exorare, da mihi illique, Gelanore, ut ipse hoc nesciat. Ego curabo ut delicti paenitentiam agat pater ametque Poliarchum. Et silentii praemium erit quicquid tua conditio potest agnoscere. Frustra autem speraveris, si de ista re patrono indicium feceris, clam me futurum. Ut spondeat tutum fore secretum. At si illum mihi fata reddiderint, expugnabo taciturnitatis fidem sciamque quam multum fefelleris. Apud eum quid valeam, nemo melius te ipso intellegit." Confirmante Gelanoro se Argenidi pariturum, ipsa litteras ad Poliarchum tradit. Iis vehementer petebat ut quam ocissime in Siciliam traiceret. Si vinci Lycogenem fatum erat, ab eo potissimum vinceretur. Sin dii parabant tristiora, tegeret fugientes. Cumulatum deinde muneribus dimittit ad navem.
|