Longum esset singula memorare: ut natura inaequalitate locorum luserit, ut exiguo spatio retulerit omnes formas quibus totae regiones variantur, ut silvam ex aureis malis, rhododaphne, lauro, pinu, subere - paene totam non mutarit innoxia hiems; et antra hic sponte, hic manu aperta dederint fontes aut opacum subeuntibus frigus. Sed fons praecipue notabilis erat, de industria sic ornatus ut quae artificii erant sponte producta viderentur. Quippe in arcum mons effossus modicam planitiem dabat, exiguis lapidibus quasi temere stratam, at utrimque lateribus saxa ingentia tamquam rupes ita natas admoverant. Ubi is labor duodecim pedes in altum excreverat, semitam fecerant qua locus circumiri facile posset. Tum vero super hanc molem in gyrum arbores ita severunt, ut inflexorum stipitum cacumina in subiectam aream verterentur. Hae ubi in procerum adolevêre, speciem referebant iamiam cadentium stirpium et suo pondere radices extra terram trahentium. Inter illius ruinae innoxias minas peribat sub frondibus calor solis et laterum aggere primum, mox curvatis in hunc modum arboribus, denique increscentis collis mole, tegebatur simplex reginae hilaritas, quae fontem illic per aliquot fistulas cadentem saepe inter suas virgines laeto otio celebrabat. Viris praeterquam magistratuum praecipuis nefas domum intrare.
|