Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber II

 

[de educatione et artibus.]

has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii videlicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, viri, feminaeque, per totam vitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in litteris collocant.

disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque verborum inops, nec insuavis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere - nisi quod ubique corruptior, alibi aliter - magnam eius orbis plagam pervagatur.

ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi veteres invenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. nam ne ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem vocant, quamquam - ut scitis - plane colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit.

at sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta quoque diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia siderum, ac totam denique illam ex astris divinandi imposturam, ne somniant quidem. imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conveniunt.

in ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conveniat. de virtute disserunt, ac voluptate, sed omnium prima est ac princeps controversia, quanam in re, una pluribusve sitam hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo videntur in factionem voluptatis assertricem, ut qua vel totam, vel potissimam felicitatis humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoque - quae gravis et severa est fereque tristis et rigida - petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.

ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc vitam, flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. hoc tantum caveret ne minor voluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. nam virtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suavitatem vitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum - quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc vitam totam insuaviter hoc est misere traduxeris - id vero dementissimum ferunt.

nunc vero non in omni voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui sola adversa factio felicitatem tribuit. nempe virtutem definiunt, secundum naturam vivere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum vero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda levare, te pro tua virili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime - qua virtute nulla est homini magis propria - aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia vitae iucunditati, hoc est voluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut sibimet idem praestet! nam aut mala est vita iucunda, id est, voluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saevum atque inclementem esse.

vitam ergo iucundam inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem definiunt. at cum natura mortales invitet ad hilarioris vitae mutuum subsidium - quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae communione complectitur - eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.

servanda igitur censent non inita solum inter privatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam voluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea vero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio caritatis eorum et benevolentiae quibus benefeceris, plus voluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremo - quod facile persuadet animo libenter assentienti religio - brevis et exiguae voluptatis vicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus.

itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem, felicitatemque respicere.

voluptatem appellant omnem corporis animive motum statumque, in quo versari natura duce delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima conspiratione confingunt - tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula commutare - ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil contineant suavitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum voluptatibus habeantur; verum etiam inter praecipuas vitae causas numerentur.

in hoc adulterinae voluptatis genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi videntur. qua una in re, bis errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. cur enim si vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem vilius vestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.

at hoc ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! nam quid naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex, aut curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim levabit! in hac fucatae voluptatis imagine, mirum quam suaviter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series dives - neque enim nunc aliud est nobilitas - habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles videntur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.

his adnumerant eos qui gemmis ac lapillis - ut dixi - capiuntur, ac dii quodammodo sibi videntur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato venditore, et praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, veri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a vero! uterque ex aequo valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.

quid ii qui superfluas opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione delectentur, num veram percipiunt; an falsa potius voluptate luduntur! aut hi qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec visuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, velut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an salvum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te pervenit, ad has tam ineptas laetitias, aleatores - quorum insaniam auditu, non usu cognovere - venatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt, voluptatis, talos in alveum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suavitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior voluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.

itaque Utopienses totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios - quam artem per servos obire eos supra diximus - reiecerunt. infimam enim eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, cum venator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi voluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae voluptatis usu defluere.

haec igitur et quicquid est eiusmodi - sunt enim innumera - quamquam pro voluptatibus mortalium vulgus habeat, illi tamen cum natura nihil insit suave, plane statuunt, cum vera voluptate nihil habere commercii. nam quod vulgo sensum iucunditate perfundunt - quod voluptatis opus videtur - nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum perversa consuetudo in causa est. cuius vitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. non aliter ac mulieres gravidae picem et sevum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine depravatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec voluptatis potest.

voluptatum quas veras fatentur, species diversas faciunt. siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam veri contemplatio pepererit. ad haec suavis additur bene actae vitae memoria, et spes non dubia futuri boni.

corporis voluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suavitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuve lenitur. interdum vero voluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent; ceterum quae sensus nostros tamen vi quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se convertat, qualis ex musica nascitur.

alteram corporeae voluptatis formam, eam volunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita voluptate moveatur. quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt voluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et velut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae vel sola placidam et optabilem vitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam voluptati locus. nam dolore prorsus vacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non voluptatem vocant. iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatem - nam haec quoque quaestio gnaviter apud eos agitata est - ideo non habendam pro voluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. verum contra nunc in hoc prope universi conspirant, sanitatem vel in primis voluptati esse. etenim cum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui voluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni vicissim insit sanitatis tranquillitati voluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. tantumdem enim utroque modo effici. quippe si sanitas, aut voluptas ipsa sit, aut necessario voluptatem pariat, velut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his voluptas abesse non possit. praeterea dum vescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, adversus esuriem - cibo commilitone - depugnat, in qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad solitum vigorem suggerit illam, qua sic reficimur, voluptatem. sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta victoriam! sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiverat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! nam quod non sentiri sanitas dicta est, id vero perquam procul a vero putant. quis enim vigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine voluptas est!

amplectuntur ergo in primis animi voluptates, - eas enim primas omnium principesque ducunt - quarum potissimam partem censent ab exercitio virtutum bonaeque vitae conscientia proficisci. earum voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. nam edendi, bibendique suavitatem, et quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus adversae valitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque voluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea vita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non videt! infimae profecto omnium hae voluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt, nisi contrariis coniunctae doloribus, nempe cum edendi voluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege. nam ut vehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et ante voluptatem nascitur, et nisi voluptate una commoriente, non extinguitur.

huiusmodi ergo voluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suavitate pelliceat. quanto enim in tedio vivendum erat, si ut ceterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita ii quoque cotidiani famis ac sitis morbi, venenis ac pharmacis amaris essent abigendi!

at formam, vires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fovent. quin eas quoque voluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini voluit - neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commovetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit - et has inquam ut iucunda quaedam vitae condimenta persequuntur. in omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando voluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. at certe formae decus contemnere; vires deterere, agilitatem in pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere; et cetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamve ardentius procurat, cuius laboris vice maiorem a deo voluptatem expectet; alioquin ob inanem virtutis umbram nullius bono, semet affligere; vel quo adversa ferre minus moleste possit; numquam fortasse ventura. hoc vero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et erga naturam ingratissimi; cui tamquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficiis renunciat.

haec est eorum de virtute ac voluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam investigari credunt humana ratione veriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus. ceterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam.

corpore sunt agili vegetoque; virium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; et cum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; adversus aerem ita sese temperantia victus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque proventus uberior; aut hominum vivaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. itaque non ea modo quae vulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuvent; sed populi manibus alibi radicitus evulsam silvam, alibi consitam videas; qua in re habita est non ubertatis; sed vecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluviis, aut urbibus ipsis viciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur.

gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum - cum est usus - satis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata.

qui cum a nobis accepissent de litteris et disciplina Graecorum - nam in Latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod videbantur magnopere probaturi - mirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem videremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. at ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. siquidem litterarum formas, tam facile imitari, verba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, verum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; e numero scholasticorum, selectissimis ingeniis, et matura aetate fuerunt. itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos authores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.

eas litteras ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae. suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum cetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis vestigia servet in urbium ac magistratuum vocabulis. habent ex me, - nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto navigaturus in navem conieci quod mecum plane decreveram numquam potius redire quam cito - Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. in librum enim dum navigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciviens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde evulsas laceravit. ex iis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non advexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani quoque facetiis ac lepore capiuntur. ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus advexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in pretio habent; siquidem et si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, vel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, videntur sibi non solum admirabilem inde voluptatem percipere; sed apud authorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem ceterorum more artificum arbitrantur; mundi huius visendam machinam homini - quem solum tantae rei capacem fecit - exposuisse spectandam; eoque cariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui velut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.

Utopiensium itaque exercitata litteris ingenia mire valent ad inventiones artium, quae faciant aliquid ad commodae vitae compendia. sed duas tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. nam cum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo litteras, et de chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus - neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret - ipsi statim acutissime coniecerunt rem; et cum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras imprimere tentarunt; quae cum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. at nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id vero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum milia propagavere.

quisquis eo spectandi gratia venerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet - quo nomine gratus fuit noster appulsus - pronis animis excipitur. quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumve! tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.