Ubi Epeircten perventum est, frequens optimatibus oppidum fuit de regis salute gratantium, Meleandro tegente quid animi sibi esset et ad omnem hilaritatem se cogente. Erant in primis Lycogeni amici, Oloodemus et Eristhenes, per hunc ad ingentis potentiae gradum subvecti. Nam Eristheni summam summam ms., edd. pri. et sec., 1622, 1664; summa 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673 | aerarii Meleander crediderat, certus se has vires hosti conferre, sed ita tempora et quam iniverat simulatio ferebant. Oloodemus quicquid ad Pachynum promontorium iacet regendum acceperat. Hi facinus inter se partiti diversa procurabant, et cum Lycogene Oloodemus corrumpendae Siciliae a regia aberat, Eristhenes muneris sui specie incumbebat regis consiliis. In his tribus summam hostilium virium esse constabat. Rex quamquam consilii iam certus, tamen quid Cleobulo sententiae esset scire expetiit. Eurymedis quoque consilio plurimum utebatur. Et Archombroti summa gratia erat. His tribus secreto convocatis Meleander Argenidem secum habens ita primum locutus est, ut non ostenderet suum sensum ne praeiudicio illo periret libertas sentire timentium regi contraria aut se frustra dissuadere credentium. In quo rerum articulo Sicilia esset ostendit: importuniorem illam pacem pristino bello; haec se pridem auguratum Epeircten, in qua tunc arce erant, muniisse; scire se ex paucis capitibus momenta tam atrocis seditionis pendere. Iam rogare quid auctores sibi essent. Nemo in tantis rebus audebat loqui prior, donec in aetatis reverentiam expertaeque prudentiae rex Cleobulum dicere iussit.
|