MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Aesacos.




Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
[750] spectat et ad finem servatos laudat amores;
proximus, aut idem, si fors tulit, hic quoque, dixit
quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
adspicis (ostendens spatiosum in guttura mergum),
regia progenies: sunt si descendere ad ipsum
[755] ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
[760] forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.


Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
[765] secretos montes et inambitiosa colebat
rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori
pectus habens silvas captatam saepe per omnes
adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
[770] iniectos umeris siccantem sole capillos.
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
insequitur celeremque metu celer urget amore:
[775] ecce latens herba coluber fugientis adunco
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
exanimem clamatque piget, piget esse secutum!
Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
[780] Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,
qui tibi morte mea mortis solacia mittam.


Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
decidit in pontum. Tethys miserata cadentem
[785] molliter excepit nantemque per aequora pennis
texit, et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans invitum vivere cogi
obstarique animae misera de sede volenti
exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,
[790] subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
pronus abit letique viam sine fine retemptat.
Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
longa manet cervix, caput est a corpore longe;
[795] aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.

Book 12

Book 12

Graeci Aulide. Fama.




Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inani.


Defuit officio Paridis praesentia tristi,
[5] postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
invia fecissent venti Boeotaque tellus
[10] Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai videre draconem
in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
[15] Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
quas simul et matrem circum sua damna volantem
corripuit serpens avidoque recondidit ore.
Obstipuere omnes. At veri providus augur
Thestorides vincemus ait, gaudete, Pelasgi!
[20] Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,
atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
fit lapis et servat serpentis imagine saxum.


Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
[25] bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
sanguine virgineo placandam virginis iram
esse deae. Postquam pietatem publica causa
[30] rexque patrem vicit castumque datura cruorem
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
officium turbamque sacri vocesque precantum
supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
[35] Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
accipiunt ventos a tergo mille carinae
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

THE HOUSE OF FAME AND THE TROJAN CYGNUS




Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
[40] caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
[45] addidit et nullis inclusit limina portis:
nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
Nulla quies intus nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
[50] qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
[55] milia rumorum confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error
[60] vanaque Laetitia est consternatique Timores
Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.