Poem 13
Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est vento retinente morari.
At me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
[5] Tum freta debuerant vestris obsistere remis;
Illud erat saevis utile tempus aquis.
Oscula plura viro mandataque plura dedissem;
Et sunt quae volui dicere multa tibi.
Raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret,
[10] Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat;
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,
Linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
Vix illud potui dicere triste 'vale!'
[15] Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat,
Sumque tuos oculos usque secuta meis;
Ut te non poteram, poteram tua vela videre,
[20] Vela diu vultus detinuere meos.
At postquam nec te nec vela fugacia vidi,
Et quod spectarem nil nisi pontus erat,
Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.
[25] Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
Vix mater gelida maesta refecit aqua;
Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miserae non licuisse mori!
Ut rediit animus, pariter rediere dolores.
[30] Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est praebere capillos,
Nec libet aurata corpora veste tegi.
Ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta,
Creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
[35] Conveniunt matres Phylaceides et mihi clamant:
'Indue regales, Laudamia, sinus!'
Scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
Bella sub Iliacis moenibus ille geret?
Ipsa comas pectar, galea caput ille premetur?
[40] Ipsa novas vestes, dura vir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores
Dicar, et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras!
[45] Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi vellem displicuisse tuam!
Tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
Ei mihi, quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen removete sinistrum,
[50] Et sua det Reduci vir meus arma Iovi!
Sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
More nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
[55] Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat; vires noverat ille suas.
|