Essay on Running for Consul By Q. Tullius Cicero
Edited by:
L. C. Purser
Perseus Documents Collection Table of Contents
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
Scr. in. anno 690 (64).
QVINTVS MARCO FRATRI S. D.
Ch. 1 [sect. 1] etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut
usu homines Laut intelligentia] possunt, tamen amore nostro
non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi
veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae
in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
distributione sub uno aspectu ponerentur.
[sect. 2] civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope
cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est
'novus sum, consulatum peto, Roma est.'
nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui
dignus habetur patronus consularium indignus consulatu
putari. quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris
et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito
quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum
sit.
[sect. 3] eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita,
ut parata ac prompta sint cura et saepe quae <de> Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare,
deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant.
habes enim ea quae <non multi homines> novi habuerunt,
omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa
propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque
ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos
plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem
et frequentiam.
[sect. 4] haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua
causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus
sibi aliud nullum fore. etiam hoc multum videtur adiuvare
posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et
maxime consularium. prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum
numero putari.
[sect. 5] ii rogandi omnes sunt diligenter et ad
eos adlegandum est persuadendumque iis nos semper cum
optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse;
si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio
fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui
plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus
aut certe non adversarium.
[sect. 6] praeterea adulescentis nobilis
elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes.
multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut
sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui
volunt cupiant, plurimum proderunt.
Ch. 2 [sect. 7] ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius
modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere
plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere.
nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est
qui petere consulatum putet? vides igitur amplissimis ex
familiis homines, quod sine nervis sunt, tibi paris non esse.
at Antonius et Catilina molesti sunt.
[sect. 8] immo homini navo,
industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res
iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo
libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta
vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio
aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu
eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in
praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera,
quom ad tabulam quos poneret non haberet; quo tamen
in magistratu amicam quam domi palam haberet de
machinis emit. in petitione autem consulatus Cappadoces
omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam
adesse et populo Romano supplicare.
[sect. 9] alter vero, di boni!
quo splendore est? primum nobilitate eadem [qua Catilina].
num maiore? non. sed virtute. quam ob rem? quod
Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus
in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus
in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus
in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac
Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat);
in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae
virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper
natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.
Ch. 3 [sect. 10] quid ego nunc dicam peteme eum consulatum, qui hominem
carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo
Romano vitibus per totam umbem ceciderit, ad bustum egerit,
ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua
dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret,
caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis
fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus
ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores
haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum
accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen
ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex
curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex
equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum
denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum
gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc
tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt,
et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens
discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum
iudicium cotidie flagitetur. hic se sic habet ut magis
timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit.
[sect. 11] quanto melior tibi fortuna petitionis data est
quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus
hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia
pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus
pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi.
ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset
genere, superior nulla me paene, superavit.
[sect. 12] qua me tibi, si
facies ea quae natura et studia quibus semper usus es,
largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes,
quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis
nobiles. quis enim reperiri potest tam improbus civis qui
velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
Ch. 4 [sect. 13] quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses
exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur.
consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum
arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex
equestri loco summum locum civitatis atque ita summum
ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos
plus amplitudinis quam ceteris adferat. noli putare eos
qui sunt eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus,
quid dignitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus
familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor
tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere. etiam novos
homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneflcio vincti
sunt, nolle abs te se honore superari.
[sect. 14] iam in populo quam
multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab
hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio;
esse etiam non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti
necesse est. iam illud tute circumspicito, quod ad Cn.
Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos
tibi putes ob eam causam esse amicos.
[sect. 15] quam ob rem cum
et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae
adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam
et laborem et diligentiam.
Ch. 5 [sect. 16] et petitio magistratus divisa est in duarum rationum
diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in
populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneflciis
et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae
parta esse oportet. sed hoc nomen amicorum in petitione
latius patet quam in cetera vita. quisquis est enim qui
ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum
ventitet, is in amicorum numero est habendus. sed tamen
qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis
aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum
esse maxime prodest.
[sect. 17] deinde ut quisque est intimus ac
maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse
te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini,
ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui;
nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis
emanat auctoribus.
[sect. 18] denique sunt instituendi cuiusque
generis amici,ad speciem homines inlustres honoreac nomine,
qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt
petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus,
ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. qui abs te tribum
aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent <aut> sperant,
eos rursus magno opere et compara et confirma. nam
per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio
atque opera elaborant, ut possint a tribulibus suis ea
quae petierint impetrare. hos tu homines, quibuscumque
poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui studiosi sint elaborato.
[sect. 19] quod si satis grati homines
essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata
esse confido. nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. <Corneli>, C. Orcivi. Horum in causis ad
te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint scio, nam intemfui. qua me hoc tibi faciendum est
hoc tempore ut ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum
se umquam aliud tempus habituros referendae gratiae. profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et [iam]
recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur.
[sect. 20] et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua
maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad
modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti,
sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi
putaris ad hoc tempus reservasse.
Ch. 6 [sect. 21] sed quoniam tribus
rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac
voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique
horum generi sit inserviendum. minimis beneficiis homines
adducuntur ut satis causae putent esse ad studium suifragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, si hoc tuo tempore tibi non satis
fecerint, se probatos nemini umquam fore. quod cum ita
sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi ut qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim
nos obligari posse videamur.
[sect. 22] qui autem spe tenentur, quod
genus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius,
iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur,
denique ut spectatorem te officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane atque animadvertere quantum
a quoque proficiscatur appareat.
[sect. 23] Tertium illud genus est
[studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate,
adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis
confirmari oportebit. atque in his omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem
ad modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac
postules.
[sect. 24] sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus
et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si
antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid
accipias, meminisse quid acceperis. sunt autem alii, qui
aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec
habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore.
hos ut intemnoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita
praesidi parum comparetur.
Ch. 7 [sect. 25] et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in
ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur;
nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi:
potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque
velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore
agas, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas
et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare.
[sect. 26] ego
autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non
facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te
magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo
non brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam
amicitiam.
[sect. 27] nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid
sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat
ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut
fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.
[sect. 28] nam qui incipiat
Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam
quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem
nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum
tui quem non noris. eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo
quem homines ignoti nullis suifragantibus honore adficiant;
ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio,
cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio
atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine
magna culpa neglegentiae fleri non potest.
Ch. 8 [sect. 29] quam ob rem
omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas
habeas. et primum, id quod ante oculos est, senatores
equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et
gratiosos complectere. multi homines urbani industrii,
multi libertini in foro gratiosi navique versantur. quos per
te, quos per communis amicos poteris, summa cura ut
cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio
te adfici ostendito.
[sect. 30] deinde habeto rationem urbis totius,
collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam
multitudinem facile tenebis. postea totam Italiam fac ut in
animo ac memoria tributim discriptam comprensamque
habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum
denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas
firmamenti quod satis esse possit, [sect. 31] perquiras et investiges
homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes,
cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi
candidati sint. volent te amicum, si suam a te amicitiam
expeti videbunt. id ut intellegant oratione ea quae ad
eam rationem pertinet habenda consequere. homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia
esse se arbitrantur; si vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. hos
ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et
nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest.
[sect. 32] neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur
spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus
etiam bonus esse videare. ita cum et hos ipsos, propter
suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia
possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud
aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut
conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe
esse debebis.
[sect. 33] iam equitum centuriae multo facilius mihi
diligentia posse teneri videntur. primum cognosce equites
(pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa
adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur); deinde
habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est,
sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea
diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam
studia adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in
nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
Ch. 9 [sect. 34] et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque
curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et
aetatis utare. nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit
quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum [cum
domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum.
[sect. 35] in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est
ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum
esse videatur. qui domum tuam venient, significato te
animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito,
saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris
competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia
maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores
evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut [ut] senseris,
ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare
volet quod suspectum esse <se> arbitretur, adfirmes te de illius
voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. is
enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo
modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit,
ut quantum cuique confidas constituere possis.
[sect. 36] iam
deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc
gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius
fieri poterit, certis temporibus descendito. magnam adfert
opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo
frequentia.
[sect. 37] Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum
copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneflcio obligari; qui
autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per
aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint,
qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere
constituant. valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror
semper cum multitudine esse.
[sect. 38] praeterea magnam adferet
laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te
defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec
tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per
te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis
obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi
referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
Ch. 10 [sect. 39] et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum
non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena
sunt omnia. non est huius temporis perpetua illa de hoc
genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator
diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere.
summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse
amicos et invidere coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud
teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere, [sect. 40] et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum
etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera
cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum
qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde
amici sunt. quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in
spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam <tuam>
contulerint, pari studio atque officio futurum. qui sine
causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando
tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate
deducas. quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione
qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
Ch. 11 [sect. 41] quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est,
dicendum est de illa altera parte petitionis quae in populari ratione versatur. ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re
publica.
[sect. 42] primum quod facis, ut homines noris, significa
ut appareat, et auge ut cotidie melius fiat. nihil mihi tam
populare neque tam gratum videtur. deinde id quod
natura non habes induc in animum ita simulandum esse
ut natura facere videare. quamquam plurimum natura
valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse
simulatio naturam vincere. nam comitas tibi non deest, ea
quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno
opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera
vita, tamen in petitione est necessaria. etenim cum
deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum
amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria
est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque
convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.
[sect. 43] iam adsiduitatis nullum est praeceptum,
verbum ipsum docet quae res sit. prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est
adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed
adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut
quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs
te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
[sect. 44] benignitas autem late patet. est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab
amicis si laudatur, multitudini grata est; est in conviviis,
quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim
et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica,
curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant,
neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac
fronte, quae est animi ianua; quae <si> significat voluntatem
abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod
de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.
[sect. 45] qua re hoc quidem facile praeceptum est,
ut quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse
facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad
naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut
id iucunde neges quorum alterum est tamen boni viri,
alterum boni petitoris. nam cum id petitur, quod honeste
aut [non] sine detrimento [est] nostro promittere non
possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem
causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te rebus
exsarturum esse persuadeas.
Ch. 12 [sect. 46] audivi hoc dicere quendam
de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset,
gratiorem sibi orationem <eius> fuisse qui negasset quam illius
qui recepisset. sic homines fronte et oratione magis quam
ipso beneficio reque capiuntur. verum hoc probabile est,
illud alterum subdurum tibi homini Platonico suadere, sed
tamen tempori consulam. quibus enim te propter aliquod
officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt
abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco
negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum
hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis,
inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te
mentiri malint quam negare.
[sect. 47] C. Cotta, in ambitione
artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra
officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare,
quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non
uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset;
neque posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur
ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut
aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut
irascatur is cui mendacium dixeris.
[sect. 48] id, si promittas, et
incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id]
neges, et certe abalienes et statim et pluris. plures enim
multo sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui
utuntur. qua re satius est [ut] ex his aliquos aliquando in
foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum
multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant
ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si
ullo modo possit.
[sect. 49] ac ne videar aberrasse a distributione
mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc
sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad
popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo
genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac
periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut
multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo
sermone compleantur.
Ch. 13 [sect. 50] sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime
serviendum est. sed quae dicta sunt omni superiore
oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi
laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum
nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui
abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum
quos tua causa venisse appareat, bene <te> ut homines nosse,
comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac
liberalem esse <et> loquantur et existiment, domus ut multa
nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis
fiat oratione omnibus, re operaque multis; perficiatur id
quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad
populum ab his omnibus fama perveniat sed ut in his
studiis populus ipse versetur.
[sect. 51] iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es in
Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo
quin idem splendidorum hominum voluntates haberet.
efficiendum etiam illud est ut sciant omnes Cn. Pompei
summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius
rationes te id adsequi quod petis pertinere.
[sect. 52] postremo tota
petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida,
ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem,
ut etiam si quae poscit ne competitoribus tuis exsistat aut
sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum
mores infamia.
[sect. 53] atque etiam in hac petitione maxime
videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta
opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est
neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt
retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris
defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac
locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non
alienum futurum.
Ch. 14 [sect. 54] haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad forum descendenti
meditandum esse dixeram: novus sum, consulatum peto.
Tertium restat: Roma est, civitas ex nationum conventu
constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in
omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia,
multorum odium ac molestia perferenda est. video esse
magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi
vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam,
vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad
tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.
[sect. 55] qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam
institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et
adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. et
quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod
largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet,
in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse
te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus
adferre possis.
fac ut se abs te custodiri atque observari sciant; cum
diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum
profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent.
[sect. 56] atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum
quod agis consequare. et plane sic contende omnibus
nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video
nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis
aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.
[sect. 57] qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad
summum studium [benevolosi excitamus et si hominibus
studiosis [gratiosisque] nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus,
perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.
[sect. 58] haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed
facilius his tuis occupationibus conligere unum in locum
posse et ad te perscripta mittere. quae tametsi ita sunt
scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie
et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid
mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid
erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc
commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.
|
|