Book 1
Letter 1
Scr. eodem die quo ep. 2a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] L. Clodius, tribunus plebis designatus, valde me diligit
vel, ut ἐμφατικώτερον dicam, valde me amat. quod cum
mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti)
quin illum quoque iudices a me amari. nihil enim mihi
minus hominis videtur quam non respondere in amore iis
a quibus provocere. is mihi visus est suspicari nec sine
magno quidem dolore aliquid a suis vel per suos potius
iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset
alienior. non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero; est enim periculosum
propter occultas hominum voluntates multiplicisque
naturas; sed Clodi animum perspectum habeo, cognitum,
iudicatum. multa eius indicia sed ad scribendum non
necessaria. volo enim testimonium hoc tibi videri potius
quam epistulam. auctus Antoni beneficio est. eius ipsius
benefici magna pars a te est. itaque eum salvis nobis
vellet salvum.
[sect. 2] in eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salvi esse
non possint. itaque nos mavult; de te vero amicissime et
loquitur et sentit. qua re si quis secus ad te de eo scripsit
aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi
ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille
nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum
existima civemque talem qualis et prudentissimus et fortuna
optima esse debet.
Letter 2
Scr. Romae ex. m. Mai. a. 711(43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae
sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile
Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum.
adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur
Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus
quidnam se facturum arbitratus est, cum tu eo quinque
legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes?
quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro
ille tam fuit demens.
[sect. 2] tuum consilium vehementer laudo
quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti
quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani
victoria. itaque quod scribis post ea statuisse te ducere
exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti
ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate
et ex re publica.
[sect. 3] quod scribis de seditione quae facta est
in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem
accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *
Letter 2a
Scr. Romae xv K. Mai. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer
gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes
novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli
gerendi. id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad
rem publicam, <ut> nunc iudico, ad dignitatem tuam.
[sect. 2] * * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer
Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam
distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius
prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam
exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem
speciem clementiae. quod si clementes esse volumus,
numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de
me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo:
mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.
[sect. 3] opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque
enim populum semper eundem habebitis neque senatum
neque senati ducem. haec ex oraculo Apollinis Pythi
edita tibi puta; nihil potest esse venus. xv K. Maias.
Letter 3
Scr. Romae xi K. Mai., ut videtur, a. 711 (43)
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] nostrae res meliore loco videbantur; scripta enim ad te
certo scio quae gesta sunt. qualis tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt. Caesaris vero pueri mirifica indoles
virtutis est. Vtinam tam facile eum florentem et honoribus
et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc
tenuimus! est omnino illud difficilius sed tamen non
diffidimus. persuasum est enim adulescenti et maxime per
me eius opera nos esse salvos. et certe, nisi is Antonium
ab urbe avertisset, perissent omnia.
[sect. 2] triduo vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa
civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat
eadem recreata a. d. xii Kal. Maias te huc venire quam se
ad te ire malebat. quo quidem die magnorum meorum
laborum multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si
modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria. nam
tantae multitudinis quantam capit urbs nostra concursus est
ad me factus; a qua usque in Capitolium deductus maximo
clamore atque plausu in rostris conlocatus sum. nihil est in
me inane; neque enim debet; sed tamen omnium ordinum
consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet
propterea quod popularem me esse in populi salute praeclarum est.
[sect. 3] sed haec te malo ab aliis.
me velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime
certiorem illudque consideres ne tua liberalitas dissolutior
videatur. sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos
umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos
civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt; quos
quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor:
omnibus bonis approbantibus. tu quid de hac re sentias,
tui iudici est; ego sic sentio trium fratrum unam et eandem
esse causam.
Letter 3a
Scr. Romae v Kal. Mai. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit,
cum paucis diebus ante magno proelio vicisset. nam Pansa
fugerat vulneribus acceptis quae ferre non potuit. reliquias
hostium Brutus persequitur et Caesar. hostes autem omnes
iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus
consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere. equidem nihil disserui
durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod
ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere.
V. K. Maias.
Letter 4
Scr. Dyrrachi iii antprid. id. Mai. a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] quanta sim laetitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri
et consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere.
Cum alia laudo et gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio
non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam
adiumento.
[sect. 2] quod scribis mihi trium Antoniorum unam
atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei iudici
esse: statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani
iudicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint.
at hoc ipsum inquies inique facis qui hostilis animi in
rem publicam homines civis appelles. immo iustissime.
quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus
iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum. illud quidem non muto, quod ei quem me
occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui
neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate
quoad bellum fuit. multo equidem honestius iudico magisque quod concedere possit res publica miscrorum fortunam
non inscctari quam infinite tribucre potentibus quac cupiditatem et adrogantiam incendere possint.
[sect. 3] qua in re, Cicero,
vir optime atque fortissime mihique merito et meo nomine
et rei publicae carissime, nimis credere videris spei tuae
statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac
permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. quae tua est humanitas, aequo
animo te moneri patieris, praesertim de communi salute;
facies tamen quod tibi visum fuerit; etiam ego, cum me
docueris * *
Letter 4a
Scr. ex castris Id. Mai. a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] * * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque
mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius.
[sect. 2] nihil
iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire
potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua
futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus
Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta
maxima in libera civitate unius esse potest; quam tu non
solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes.
prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur
nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic adsunt
ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes;
unum hoc a grato animo liberalique profectum cautiorem
ac moderatiorem liberalitatem desiderat. nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo
aut praesidio sit. itaque timeo de consulatu ne Caesar
tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si
consul factus sit, sit descensurus.
[sect. 3] quod si Antonius ab
alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi
habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non
tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet
concupiscere posse? qua re tum et facilitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero
Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore
contentum. alienae igitur inquies culpae me reum
subicies? prorsus alienae, si provideri potuit ne exsisteret! quod utinam inspectare possis timorem de illo
meum!
[sect. 4]
his litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum
vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam
suis nitentem viribus si istuc videro. filius valet et in
Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis
ex castris.
Letter 5
Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt
bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius
etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam.
arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello
Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere
posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem
locis exercitum contineres. nihil honorificentius potuit
facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi
maxime conducere rei publicae videretur. equidem sic
sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam
Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum
persequi.
[sect. 2] de Cassi nostri copiis nihil sciebamus. neque enim ab
ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro
certo haberemus. quanto opere autem intersit opprimi
Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga
conferant. atque hoc mihi iam ante placuisse potes ex
superioribus meis litteris recordari; quamquam tum et fugae
portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu.
quo magis nunc liberati, ut spero, periculis in Dolabella
opprimendo occupati esse debemus. sed haec cogitabis
diligentius, statues sapienter; facies nos quid constitueris et
quid agas, si tibi videbitur, certiores.
[sect. 3] Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo.
existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis
posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim
Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est
augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est
etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his
verbis: QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR. aperte
indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac
de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus
omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de
Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem
haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si
statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros
accersendi facultas.
[sect. 4] omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus. statim
enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria
sacerdotum comitia fuissent. nunc per auspicia longam
moram video. dum enim unus erit patricius magistratus,
auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem.
iii Nonas Maias.
Letter 6
Scr. Romae xiv K. Iun. a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] noli exspectare dum tibi gratias agam. iam pridem hoc
ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam
pervenit sublatum esse debet. filius tuus a me abest; in
Macedonia congrediemur. iussus est enim Ambracia
ducere equites per Thessaliam. scripsi ad eum ut mihi
Heracleam occurreret. Cum eum videro, quoniam nobis
permittis, communiter constituemus de reditu eius ad
petitionem aut commendationem honoris.
[sect. 2] tibi Glycona,
medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. audimus eum
venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. nihil minus credendum est; quis
enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem
videatur impulsura fuisse ad facinus. rogo te et quidem
valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum
est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. hoc ego
ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam
aliam rem pertinere arbitror.
[sect. 3] Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato
C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro
Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam
tibi misi Cicereii cuiusdam ad Satrium missam.
[sect. 4] Flavius noster de controversia quam habet cum
Dyrrhachinis hereditariam sumpsit te iudicem. rogo te,
Cicero, et Flavius rogat rem conficias. quin ei qui
Flavium fecit heredem pecuniam debuerit civitas non est
dubium; neque Dyrrhachini infitiantur sed sibi donatum
aes alienum a Caesare dicunt. noli pati a necessariis tuis
necessario meo iniuriam fieri. xiiii K. Iunias ex castris ad
imam Candaviam.
Letter 7
Scr. in castris circ. ix K. Quint, a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius
iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt. itaque vel ipsius virtus
vel nostra necessitudo debet conciliare te illi. quo minus
multa mihi scribenda esse arbitror. voluntas enim te
movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio
necessario suscipitur. is Pansae locum petere constituit.
eam nominationem a te petimus. neque coniunctiori dare
beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulum.
[sect. 2] de Domitio et Apuleio quid
attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi
sint? Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes.
sed Apuleius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli
dimittere e sinu tuo, tantum iam virum ex quanto, crede
mihi, potest evadere qui vestris paucorum respondeat
laudibus.
Letter 8
Scr. ex. m. Maio aut in. Iun. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] multos tibi commendabo et commendem necesse est.
optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum
iudicium tibique omnes fortes viri dare operam et studium
volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te
et auctoritatem et gratiam valere plurimum.
[sect. 2] sed C.
Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo
ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore
octavum principem duxit, postea in re familiari occupatus
fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis
adsumere. fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi
hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem.
pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi
gratias agere possit.
Letter 9
Scr. Romae. in. Quint., ...ut videtur a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque
per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum
dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius
quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem
alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit
id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas
conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit.
Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum
praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me
per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.
[sect. 2] itaque iudicium tuum magni aestimans idque veritus me
ipse conlegi et ea quae didiceram, legeram, acceperam,
graviora duxi tua auctoritate addita. ac mihi tum, Brute,
officio solum erat et naturae, tibi nunc populo et scaenae,
ut dicitur, serviendum est. nam cum in te non solum
exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti
oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus
eum ipsum animo debilitatum videri. quam ob rem
accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile
in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere
ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius
quam dolere, sed ut modice ceteris utile est, <ita> tibi
necesse est.
[sect. 3] scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent.
nos te tuumque exercitum exspectamus; sine quo, ut reliqua
ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore. de
tota re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis
litteris quas veteri nostro cogitabam dare.
Letter 10
Scr. Romae med. m. Quint. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem
quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam
adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno
opere desiderabat res publica. ingravescit enim in dies
intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam
domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed
facilius frangebantur. erectior senatus erat non sententiis
solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. erat in
senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius
generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus
ab initio, non fides ad extremum defuit.
[sect. 2] bellum ad
Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non
nulla in Hirtio. huius belli fortuna
ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona.
erat victrix res publica caesis Antoni
copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut
quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos,
inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque
Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam
maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed
rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia
Gallorum;
[sect. 3] sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum,
praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis
impulerunt in spem certissimam consulatus. quod simul
atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere
destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius
cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. nec vero ulla
in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel
potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi
posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo
alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. sed in
hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas.
inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. tantum quisque se in re publica posse
postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non
lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.
[sect. 4] haec ego
multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum, cum me
vestrorum edictorum fama revocavit; incitavisti vero tu me,
Brute, Veliae. quamquam enim dolebiwn in eam me
urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi
quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore,
perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae
oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi. qui si
steterit fide mihique paruerit, satis videmur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint quam
nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem
rerum sustinere, spes omnis est in te. quam ob rem advola
obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque
animi magnitudine magis quam eventis rerum liberavisti,
exitu libera. omnis omnium concursus ad te futurus est.
hortare idem per litteras Cassium.
[sect. 5] spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. firmos
omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. hoc
adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum
extimescam.
habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat,
cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint. sin
aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem
dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?
Letter 11
Scr. in castris ex. m. Iun., a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non
dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus
fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si
occasioni potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus <cum> Dolabella milites atque equites habente quodvis
adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis
maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut
libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is
nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia
et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.
[sect. 2] huic persuadere cupimus, ut imperator in castris remaneret
remque publicam defenderet. statuit id sibi * *, quoniam
exercitum dimisisset. statim vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri
essent consules. nam illi ita sentienti de re publica magno
opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. cuius
factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint
hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius
quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram
defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus
quem optamus, perfuncturus es. ego etiam, mi Cicero,
proprie familiariterque te rogo ut veterem ames velisque
esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque
potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum.
id mihi gratissimum erit.
Letter 12
Scr. Romae in. m. Quint, a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] etsi daturus eram Messalae Corvino continuo litteras,
tamen veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui.
maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur. id accidit M. Lepidi scelere
et amentia. quo tempore cum multa propter eam curam
quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli
gravius quam me non posse matris tuae precibus cedere,
non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me
satis facturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa
Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam
durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset
Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras
litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit
reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit;
cuius exitus qui futurus sit incertum est. ita cum rogamur
ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur
quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!)
pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
[sect. 2] nec vero me
fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis
lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas
liberorum amiciores parentis rei publicae redderet. itaque
Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem
iudicat. atque ille si armis positis de vi damnatus esset,
quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem
calamitatem subirent liberi bonis publicatis. quamquam
quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum
et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius
et reliqui hostes denuntiant. itaque maximam spem hoc
tempore habemus in te atque exercitu tuo. Cum ad rei
publicae summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam
primum. eget enim vehementer cum viribus tuis tum
etiam consilio res publica.
[sect. 3] veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus
sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum
amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem,
ut spero, videbo. tecum enim illum [et te] in Italiam
celeriter esse venturum confido.
Letter 13
Scr. in castris K. Quint, a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui
si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de
illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero,
necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam
obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios
meque iis in patris locum successisse existimes. hoc si
a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere.
aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis
meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut
officium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si
modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri
ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit
apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum
Brutus avunculus?
[sect. 2] scribere multa ad te neque possum
prae sollicitudine ac stomacho neque debeo. nam si in
tanta re tamque necessaria verbis mihi opus est ad te
excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te
quod volo et quod oportet. qua re noli exspectare longas
preces; intuere me ipsum qui hoc a te, vel a Cicerone,
coniunctissimo homine, privatim vel a consulari tali viro
remota necessitudine privata, debeo impetrare. quid sis
facturus velim mihi quam primum rescribas. Kal. Quintilibus ex castris.
Letter 14
Scr. Romae v Id. Quint, a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] breves litterae tuaebreves dico, immo nullae. tribusne
versiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses
potius. et requiris meas! quis umquam ad te tuorum
sine meis venit? quae autem epistula non pondus habuit?
quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem
tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam. recte id quidem, sed haec quoque
debuit esse plenior. ego autem, cum ad me de Ciceronis
abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te
rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius.
quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia
mea summa contentione in alterum annum esse reiecta
quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti,
Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram;
sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me
dabas, nondum erat tibi id notum.
[sect. 2] qua re omni studio
a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas
tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. renatum
enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. exercitus
autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil
prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. qui si
Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. etsi
Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed
non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti
partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, ut spero,
vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, per deos,
idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis
quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse
patriae quam si mature veneris profuturum. v Idus Quintiles.
Letter 15
Scr. Romae circ. med. in. Quint, a. 711 (43)
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] Messalam habes. quibus igitur litteris tam accurate
scriptis adsequi possum, subtilius ut explicem quae gerantur
quaeque sint in re publica, quam tibi is exponet qui et
optime omnia novit et elegantissime expedire et deferre
ad te potest? cave enim existimes, Brute (quamquam non
necesse est ea me ad te quae tibi nota sunt scribere; sed
tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo
silentio praeterire), cave putes probitate, constantia, cura,
studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia,
qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum
habere videatur; quamquam in hac ipsa sapientia plus
apparet; ita gravi iudicio multaque arte se exercuit in
verissimo genere dicendi. tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in
eo summum est, gratia habenda videatur.
[sect. 2] sed provehor
amore. non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum cui et virtus illius
non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae
laudo notiora. quem cum a me dimittens graviter ferrem,
hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus.
[sect. 3] venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam,
qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in
honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus.
tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque
durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque
rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum neque
solum ut Solonis dictum usurpem qui et sapientissimus
fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem
publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena.
est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de
re propositum est hoc loco disputare;
[sect. 4] quid ego autem
secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non
ahenum puto.
post interitum Caesaris et vestras memorabilis Idus
Mart., Brute, quid ego praetermissum a vobis quantamque
impendere rei publicae tempestatem dixerim non es oblitus.
Magna pestis erat depulsa per vos, magna populi Romani
macula deleta, vobis vero parta divina gloria, sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium; quorum
alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens,
immicus otio. his ardentibus perturbandae rei publicae
cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus;
erexerat enim se civitas in retinenda libertate consentiens,
[sect. 5] nos tum nimis acres, vos fortasse sapientius excessistis urbe
ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. itaque cum teneri urbem a parricidis viderem nec te
in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam
ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putavi;
taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis civitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem qui semper
infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis ferre
non potuit. itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum
diebus auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili
rettulisset, te vidi Veliae doluique vehementer. cedebas
enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere
sapientis.
[sect. 6] Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri
atque dementiae. quem cum in me incitavissem, consilia
imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria
sanguinis) rei publicae liberandae. longa sunt, quae
restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico,
Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus si
verum fateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum.
[sect. 7] huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti,
nulli nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare
coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina
virtus ita commovisset ut iam id scire possemus, atque
omne praesidium esset in puero qui a cervicibus nostris
avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus?
quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque
modicam, decrevi etiam imperium; quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum babenti
necessarium. quid enim est sine imperio exercitus?
statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo
Servius, post maiorem etiam Servilius. nihil tum nimium
videbatur.
[sect. 8] sed nescio quo modo facilius in timore benigni
quam in victoria grati reperiuntur. ego enim, D. Bruto
liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque
casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem
Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium
facere soletis. quod ego cum dabam Bruto, notam esse
in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam. atque
illo die cognovi paulo pluris in senatu malevolos esse quam
gratos. per eos ipsos dies effudi, si ita vis, honores in
mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam. quod quis
reprehendet, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit
oblitus?
[sect. 9] accedebat ad benefici memoriam gratam ratio
illa quae etiam posteris esset salutaris. exstare enim volebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna. suspicor illud tibi minus probari quod a tuis
familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica
rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Caesari
liceret decreverim. ego autem (sed erro fortasse nec tamen
is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor
hoc bello sensisse prudentius. cur autem ita sit aperiendum
non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus. hoc
ipsum nimium; qua re alia videamus. D. Bruto decrevi
honores, decrevi L. Planco. praeclara illa quidem ingenia
quae gloria invitantur, sed senatus etiam sapiens qui qua
quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuvandam posse adduci hac utitur. at in Lepido reprehendimur; cui cum statuam in rostris statuissemus, idem
illam evertimus. nos illum honore studuimus a furore
revocare. vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam; nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum
est mali quantum in evertenda boni.
[sect. 10] satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda
sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos
bello devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo
equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam
praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam
si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum
puto. nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica
omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non,
utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura
rei publicae. hoc bello victores quam rem publicam
simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla
umquam erit. dixi igitur sententias in Antonium, dixi
in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut
et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria
deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis
talem amentiam vellet imitari.
[sect. 11] quamquam haec quidem
sententia non magis mea fuit quam omnium. in qua
videtur illud esse crudele, quod ad liberos qui nihil
meruerunt poena pervenit. sed id et antiquum est et
omnium civitatum, si quidem etiam Themistocli liberi
eguerunt; et si iudicio damnatos eadem poena sequitur
civis, qui potuimus leniores esse in hostis? quid autem
queri quisquam potest de me, qui si vicisset acerbiorem
se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? habes
rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat
honoris et poenae; nam de ceteris rebus quid senserim
quidque censuerim audisse te arbitror.
[sect. 12] sed haec quidem non ita necessaria, illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam
primum. summa est exspectatio tui. quod si Italiam
attigeris, ad te concursus fiet omnium. Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus
perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua
nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis
statum; sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima
spes est cum <in> auctoritate tua tum in exercitus tui viribus.
sed propera, per deos! scis quantum sit in temporibus,
quantum in celeritate.
[sect. 13] sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex
matris et ex sororis litteris cogniturum. qua in causa
maiorem habeo rationem tuae voluntatis quae mihi carissima est quam, ut quibusdam videor, constantiae meae.
sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et
esse et videri.
Letter 16
Scr. Athenis in. Maio a. 711 (a).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi
missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute
mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim
usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te,
quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris
aut feceris. at dolore quantum maximum capere animo
possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de
nobis adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam
suppliciter ac demissequid scribam? pudet condicionis
ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram
salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus
prae te feras non sublatam dominationem sed dominum
commutatum esse. verba tua recognosce et aude negare
servientis adversus regem istas esse preces. Vnum ais esse
quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus
viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit.
quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse
per illum praestat.
[sect. 2] ego medius fidius non existimo tam
omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius
orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro
liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et
certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum
aut a quoque petendum sit. hoc tu, Cicero, posse fateris
Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis
Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus
puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos
esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit
a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de
re publica liceat esse salvis?
[sect. 3] ista vero imbecillitas et
desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in
omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et
Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum
occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu
iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris
misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos,
haud ulla alia re. quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines
quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset
Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.
[sect. 4] tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex,
quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te
pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel
probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem
habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium?
nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam
nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda
esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut
illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum
reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res
publica? nisi forte non de servitute sed de condicione
serviendi recusatum est a nobis. atqui non solum bono
domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed
etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis
vellemus. quid enim negaret iis quorum patientiam
videret maximum dominationis suae praesidium esse?
sed nihil tanti fuit quo venderemus fidem nostram et
libertatem.
[sect. 5] hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in
Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio
locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto
potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares
volumus! ceterum <ne> nequiquam perierit ille cuius
interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri
eramus, nulla cura adhibetur? sed mihi prius omnia di
deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo
heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non
tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente
me plus legibus ac senatu possit. an hoc tibi persuasum
est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista
civitate locus non sit? qui porro id quod petis fleri potest
ut impetres? rogas enim velit nos salvos esse. videmur
ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus?
quam, nisi prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui
possumus accipere?
[sect. 6] an tu Romae habitare, id putas
incolumem esse? res non locus oportet praestet istuc
mihi. neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam
illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum,
dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus
aliis. nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, <si> ab eo
qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus
liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur,
petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi
sint? hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam,
quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis
quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes
habuerit paucorum virtute sublatum videat? me vero
posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem
ipsum, si me audies. valde care aestimas tot annos quot
ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es.
[sect. 7] deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in
Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad
opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet, a quo
de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed
amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod
laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim
laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua
suscepit eas actiones. Cum vero iudicas tantum illi non
modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus
sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem
statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere
videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si
Octavius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio
bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cuius istae
reliquiae sunt nihil quo expleri possit eorum meritum
tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul
congesserit.
[sect. 8] ac vide quanto diligentius homines metuant
quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit,
de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est
neque iam revocari in integrum potest. Octavius is est qui
quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus;
nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo
non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi
supplicetur. aut longe a servientibus abero mihique esse
iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri
miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena
dulcedinem vivendi minuere potuerit.
[sect. 9] mihi quidem ita
beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae.
quid enim est melius quam memoria recte factorum et
libertate contentum neglegere humana? sed certe non
succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci
volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam
abstrahere a servitio civitatem nostram. si secuta fuerit
quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego
tamen gaudebo. quibus enim potius haec vita factis aut
cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad
liberandos civis meos?
[sect. 10] te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas,
semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque
explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent. fortem
et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem
publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum
esse putaris. fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae. bene facta pro debitis
exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto
animo reprehendimus. itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul
hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur;
[sect. 11] idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod
tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed
etiam praeterita evanescere coget. nihil enim per se amplum est nisi in quo iudici ratio exstat. quin neminem
magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem
esse vel ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione omnium. qua re non Octavius est rogandus ut velit
nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem
in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes,
si modo sint populo duces ad resistendum improborum
consiliis.
Letter 17
Scr. m. Maio, ut videtur, a. 711 (43).
BRVTVS ATTICO SAL.
[sect. 1] scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis. quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. omnia fecisse Ciceronem optimo animo
scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius
animus in rem publicam? sed quaedam mihi videtur
quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro
re publica non dubitarit inimicum. nescio quid scribam
tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius
esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum
tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis
quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris
occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam
obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter
atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore
condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam
Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
[sect. 2] sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero
noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi
poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali
auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri
altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem
an dominum [an Antonium] timentis sint. ego autem
gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam
non deprecatur. immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam
cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
[sect. 3] quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad
te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam
desperatam quoque sanari putes posse. nec me hercule te,
Attice, reprehendo. aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi.
[sect. 4] sed
redeo ad Ciceronem. quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? timet,
inquis, etiam nunc reliquias belli civilis. quisquam ergo
ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum
victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam
stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum
vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. nimium
timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat
a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur,
servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam
in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
[sect. 5] licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat
omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit verba
rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis
sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi
quidem hominis numero sit? atqui co tendit, id agit, ad
eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae
pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio,
paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa
callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam
Cicero qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam
insectari dolores nostros. quid enim nostra victum esse
Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit?
[sect. 6] tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant.
vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si
neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet;
ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno
et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae
supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi
qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, Antonius; quod ego numquam existimavi. sed dominum ne
parentem quidem maiores nostri voluerunt esse.
te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est
diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi
quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria
mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. neque enim
impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.
[sect. 7] vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae
nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere.
valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror.
denique quod petis faciam libenter; nam etiam sorores
me rogant. et hominem noro et quid sibi voluerit.
Letter 18
Scr. Romae vi K. Sexi, a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum
rei publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres
neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum
a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius
omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur ut venirem ad se a. d. VIII Kal. Sextilis. quod ego, ut debui, sine
mora feci. Cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et
Scaptius. at illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, arcesseremusne te atque id tibi conducere putaremus
an tardare et commorari te melius esset.
[sect. 2] respondi id quod
sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et
inclinatae paene rei publicae. quid enim abesse censes
mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem
persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus
amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam
in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat
intra muros mali?
[sect. 3] maximo autem, cum haec scribebam,
adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene
puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. est autem gravior et difficilior
animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero
quam pecuniae obligatio. haec enim solvi potest et est
rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur
pro quo spoponderis?
[sect. 4] quamquam et hunc, ut spero, tenebo
multis repugnantibus. videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati; qui splendore
falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse
confidunt. itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis. quamquam quae
temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam
me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam
me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo
ingenio tum mea promissione constantior.
[sect. 5] maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus
est inopia rei pecuniariae. obdurescunt enim magis cotidie
boni viri ad vocem tributi; quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletium in duarum legionum praemiis
omne consumitur. impendent autem infiniti sumptus cum
in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in
tuum. nam Cassius noster videtur posse satis ornatus
venire. sed et haec et multa alia coram cupio idque quam
primum.
[sect. 6] de sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes.
omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi
causam reservant. sed ego a principio, cum divinare de
belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in
senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere;
nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te
pertinere arbitrabor. vi Kal. Sextilis.
Book 2
Letter 1
Scr. Romae ex. m. Mart. ant in. Apr. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae
nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus
nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori
parti hominum. fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta vehementer erat; desiderabam non
nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent
usi, iam pridem rem <publicam> reciperassemus. non enim
ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et
quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur,
suscipiatur, agatur. omnia quae severe decreta sunt hoc
tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et
non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta
sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam
nullum haberemus.
[sect. 2] omnia, Brute, praestiti rei publicae
quae praestare debuit is qui esset <in> eo in quo ego sum
gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo
quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae caritatem. ea sunt enim quae nemo est
qui non praestare debeat. ego autem ei qui sententiam
dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam
esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut
gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam
si infideliter.
[sect. 3] Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum
ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit;
maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt.
quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc
tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam
esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem
reciperandam.
Letter 2
Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] Planci animum in rem publicam egregium, legiones,
auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari,
qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos,
levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum
rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.
[sect. 2] nos exspectatio sollicitat, quae est omnis iam in
extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in
Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.
[sect. 3] ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem
tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum
sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent,
quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim
esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci
vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum
ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum
modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa,
cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi
in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit
Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot
qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius
adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum
in re publica est, sed quo * * *.
Letter 3
Scr. Dyrrachi K. Apr. a. 711 (43).
BRVTVS CICERONI SAL.
[sect. 1] Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios
nostrarum rerum et de morte Treboni. non enim dubito
quin mihi consilium tuum explices. indigno scelere et
civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi
sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut
flagitiosum erit post reciperari.
[sect. 2] Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et
moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum
furor excipiat. plane aestuo. quod si scirem quid tibi
placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse
persuasum esset mihi. qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
[sect. 3] Cassius noster Syriam, legiones
Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab
exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem
et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime
gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique
visum esset.
[sect. 4] legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus
es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra
Calenum. nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem.
nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu
quadam epistula iocans scripsisti.
[sect. 5] duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento;
quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum
istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam
vel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque
meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo
Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio
ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio
Treboni. vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit.
[sect. 6] Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia,
labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus
numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius.
qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum
qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur
honores paternos. Kalend. Apr. Dyrrhachio.
Letter 4
Scr. Romae prid. Id. Apr. mane a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die
tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque
mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem
non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim
ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.
[sect. 2] de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui
repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter
dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum
gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec
ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis
nostris.
[sect. 3] quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi
misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere
taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a
Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo
commorandum; sin eam semel cepit, mihi crede, non erit
id. Apr. at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi
videris hoc tempore melius acturus.
[sect. 4] quod egere te duabus
necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile
consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus
uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut
pecunias a civitatibus mutuas sumeres. de supplemento
autem non video quid fleri possit. tantum enim abest ut
Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut
etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo
modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo
modo autem multi suspicantur, <quod> ne te quidem nimis
firmum esse velit; quod ego non suspicor.
[sect. 5] quod scribis te ad Tertiam sororem <et matrem> scripsisse
ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam
mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum
fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc
partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante
quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata;
tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum
id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius
quam occultandam putaremus.
[sect. 6] de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis,
tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas
eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te
eum diligi.
Letter 5
Scr. Romae xviii K. Mai. a. 711 (43).
CICERO BRVTO SAL.
[sect. 1] quae litterae tuo nomine recitatae sint id. April. in senatu
eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos;
quorum ego nemini concedo. sed nihil necesse erat eadem
omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota
de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque
sententia. voluntas mea, Brute, de summa re publica
semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus
(non enim omnibus) paulo fortasse vehementior. scis mihi
semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem
publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed
quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo
sentimus. recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae
oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae
sine pace nulla est. pacem ipsam bello atque armis effici
posse arbitrabar. studia non deerant arma poscentium;
quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.
[sect. 2] itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano
deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fuerit,
quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum conservatus
esset Antonius. sed haec omitto; res enim a te gesta
memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones,
quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit.
exstitisti nuper vultu severo; exercitum, copias, legiones
idoneas per te brevi tempore comparasti. di immortales!
qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus,
quae alacritas civitatis erat! nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum. erat exspectatio reliquiarum
Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras. ea quoque habuit exitum optabilem. nam tuac
litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei,
declarant. quod si tuis placuisset de his litteris referri et
nisi in tempus turbuientissimum post discessum Pansae
consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis
immortalibus decretus esset.
[sect. 3] ecce tibi Idib. April. advolat
mane Celer Pilius, qui vir, di boni, quam gravis, quam constans,
quam bonarum in re publica partium! hic epistulas
adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Servilio
tribuno plebis, ille Cornuto. recitantur in senatu. ANTONIVS PROCOS. Magna admiratio, ut si esset recitatum
DOLABELLA IMPERATOR; a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut
magistratibus reddere. tuae recitantur breves illae quidem
sed in Antonium admodum lenes. vehementer admiratus
senatus. mihi autem non erat explicatum quid agerem.
falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses?
[sect. 4] confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio.
postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos
vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me. de proconsule Antonio multa. Sestius causae
non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum
in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma
tulissent. Nosti hominem; causae non defuit. dixerunt
etiam alii. Labeo vero noster nec signum tuum in epistula
nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres.
hoc cogere volebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat.
[sect. 5] nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere
belli. video te lenitate delectari et eum putare fructum
esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus
locus esse solet debetque clementiae. nunc quid
agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet
hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud
decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus
aut quid agimus? hic ergo consulimus quibus victoribus
vestigium nostrum nullum relinquetur? nam quid interest
inter Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? quorum
si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita
sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat,
tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate
perfectum est. tu si hanc rationem non probas, tuam
sententiam defendam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele.
huius rei moderatio facilis est. ut in duces vehemens sis.
in milites liberalis.
[sect. 6] Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum
habeas. virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam
contemplationem atque imitationem tui. XVIII Kalend.
Maias.