Hymns and Epigrams


Hymns and Epigrams
By Callimachus
Edited by: Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff

Berlin Weidmann 1897



Perseus Documents Collection Table of Contents



Praefatio novae editionis

*(/Umnoi

ei)s *di/a.

ei)s *apo/llwna.

ei)s *)/artemin.

ei)s *dh=lon.

ei)s *loutra/ th=s *palla/dos.

ei)s *dh/mhtra.

*epigra/mmata.

Praefatio novae editionis

*(/Umnoi

ei)s *di/a.

ei)s *apo/llwna.

ei)s *)/artemin.

ei)s *dh=lon.

ei)s *loutra/ th=s *palla/dos.

ei)s *dh/mhtra.

*epigra/mmata.


Funded by The Annenberg CPB/Project

  [p. 5]

Praefatio novae editionis

[sect. 1]

Anno 1882 Callimachi carmina edideram duplici consilio ductus, et ut in plurium manus venirent ex ingentibus quibus inclusa erant voluminibus soluta, et ut legerentur a doctis Meinekii et Schneideri interpolationibus purgata. utrumque mihi videor effecisse. tamen cum exhaustis fere md exemplis iteranda esset editio, opus a fundamentis instaurandum erat. novis enim subsidiis repertis evenit ut et unicus codex, ad quem hymni exigendi sunt, multo tutius restitui posset, et omnis Callimacheorum carminum memoria rectius aestimari. quodsi neque in ipsis versibus multa novata sunt (antiqua vero haud pauca postliminio restituta), neque archetypi species in adnotatione alia apparet, intellegentes quidem iudices aliud expectaturos fuisse non existimo. quippe nulla esset ars nostra, si auctis recensionis subsidiis tantum erroris convinceremur. neque antiquum consilium mutare placuit, etsi aliter agendum esset, quo facetior vidererer et scire plus quam ceteri. profecto, si more saeculi pro philologia colerem mataeoponiam, cui deae paleis et scorea fit, ingentem rursus componerem librum, gloriarer numero codicum ad recensionem adhibitorum, stemmata necterem etiam editionum, artem typographi apices litterarum a librariis deformatos imitari iuberem, disceptarem quis quid primus secundus tertius vidisset praetervidisset grammaticorum: sic efficerem ut ne Momus quidem μέγα κακόν non laudaturus esset. at enim Callimachus Momum abire iussit ubi Invidia habitat, neque ego umquam tam iniquorum numinum morsus timui, timeo laudes. utinam Homerus tandem aliquando hymnos suos videat a mataeoponia vindicatos.