Organa non constant quibus haec tractantur amussi
Naturae & mentis: quia centrum tangere non est
Non illique parem rectam ductare licebit
Rursum, nec rursum ex toto contingere eandem.
Nempe terens eadem rursus vestigia prorsus.
Nam rerum numeros alios momenta reportant
Singula, quae celeri nulla virtute coirent,
Organa quî poterit reputari exacta dedisse
Heic vbi nec fluxus eadem est dimensio, vt inde
Terminus á reliquo aeque absistat, vel semel vnus.
Crassior est etenim fluxus fluxu, vt quoque pondus
Est varium, medium, subiectum, & millia rerum
Quae est operae vt veniant huc concurrentia. Necte
Circinus haud fallet, veniet si cuspide semper
Sic alia, atque alia, velut & contractior ibit,
Aut magis extensus; siquidem ipsa acies magerecta
Vestigans planum numero non attigit illo,
Quo & obliqua magis. Variant vestigia signi.
Corrigere spacio quit rectificator in vno
Ac si ibi sit primum, quia primum cernitur illic
Error:nec videt vt puncto illum sistere in omni
Accidat, erroremque ideó transferre repertum
Multorumque vnum cumulo quoque corrigat idem.
Namque incerta minus non possunt esse, minusque
Falsa quibus reficit, sensus, ratio, ordo, potestas,
Suppositum, tempus, normae queis credat oportet.
Sed neque falsa minus cunctis sunt singula eorum;
Quae si vera forent falsis fierent quoque falsa
Omnia, vel si vnum, vel si applicitatio firma
Non fiet, vt nunquam normam repetetur ad vnam