NAturalia omnia (licet quaedam horum magis, quaedam ve-
ró minus, tardius quaedam, quaedam veró velocius, haec
quidem expressius, illa insensibilius) continue alterantur, tre-
pidant, mouentur, exagitantur: quocirca licet vna forma ad
sensum aliquandiu fixa secundum vnam consistendo normam
videatur: id tamen ex rei natura simpliciter impossibile iudi-
camus vt conueniat: quod non adeo vulgus latet ne ipsum
quoque fateatur verum circulum in materia sensibus exposita
non comperiri. Sublimia porro Peripateticorum ingenio-
rum numina sicut de nihilo, id est de quinta eslentia sphaeras, or-
bes, caelumque cum suis motoribus vniuersum creauere, facilli-
me etiam illud philosophiae genus concreare potuerunt, quod
ex causis immobilibus atque uariabilibus circa (inuatiabili, aut
nulla consistens materia) caelum. causatos intelligeret illos quos
exactissimos Geometra possit effingere circulos atque globos.
At nos (qui non in solo audito verbo explendi animi famem
consueuimus pabulare, sed & vltro sensuum meliorum atque
firmiotum rationum panem exposcimus) habemus vbi Dei in-
finiti potentis, omnipatentisque naturae virtutem possibilita-
temque proprio actu non expoliatam contemplemur, admire-
mur & absque leuium illorum somniorum suffragiis efferamus;
nec non vnde iuxta sacrorum vatum praesagia talem solem, lu-
nam, astra, orbes atque motores in suum reuoluta euanidum. at-
atque nihilum videamus: & clariore animo sensuque duce
caelum nouum (quod & idem ante dictorum caelorum secula an-
tiquum) vnum immensum spacium aethereum aspiciatur, cum-
que inque illo noua omnia: vt cadant, tuant, & in nihilum com-
putentur stellae illae quae de somniata quinta illa substantia con-
flabantur: & earum in locum saecundissima mundorum(ad idem
genus cum isto que incolimus reducibilium) species veneranda
clarissime successisse videatur. Nouam item Tellurem quae in
speciem Lunae, Veueris, atque louis de opacitate, obscuritate,
elementariorumque corporum sentina consurgat.
Conuexum caeli, implieitu orbesque meantes
Ordinibus, nixum geminum super axe polorum
Vna dies dabit exitio celeberrima mundum,
Lua melior spectes caelo pandetur ab alto.
Quidquid oculis cernitur ad elementa eadem pertinere & aeque
sub perpetuo variabilitatis, atque vicissitudinis ordine substare
definimus: & praeter atomos (in earum propria nempe substan-
tia sempet easdem subsistentes) composita omnia. & in composi-
tione quadam Physice consistentia ne vno quidem momento
eadem esse posse comprendimus, quorum singula innumerabi-
lium atomorum effluxu atque influxu continue per omnes va-
dique partes alterantur.