Corpora, vt est minimum quiddam infra molen atomo-
rum
Terminus, vt paribus circum componitur vna
Pluribus, vt varia coëunt de parte vicissim.
Quamque etenim á multis opus est attingier, vt sint
Primorum accumulo locupletata, auctaque rerum
Corpora; prout varii generis momenta capessunt.
Ergo quia adtactu obliquo plana, atque recurua
Consistunt, magis atque minus coeuntia, pendet
Hinc rarum in rebus spissumque magisque minusque;
Sed quaecunque vides planis compacta figuris
Esse magis, firmo constant quoque corpore vt istud
Perspicue indomito licet ex adamante videre
Planis compacto de partibus, vtpote in ipsas
Perpetuó abscissum: quia non valet ipse rotunda
Vsque adeo specie sensum fallente videri,
Ne queat ex puncto subiectum findere corpus
Quolibet, occulta circum vndique cuspide pollens,
Quamuis implicitus sit circus corpore in omni,
Vt minus est nihilo implicita omnis vbique figura,
Hic vbi finitum corpus planum, spaciumque est.
Quandoquidem nihil est sincerum, par, simile, vnum
Vel sibi vel reliquo toto, vel parte profecto.
Aspice naturae lustrantibus atria numquid
Sensibus occurrat gyrum vda exactius iri,
Examenque artis quod non formidet; àt ipsa
Spectrorum genus est, & lucis imago reflexae
Adsolem opposito nubis de corpore, mittens
Obtutum ad nostrum speciem quae decipit vsque
Attentum, á centro semper spectare putetur:
Difficile haud modicum tamen est comprendere vt
vnum