OMne dimensionatum alicuius est figurae, & quodcumque
infiguratum credideris non est quod hoc de genere quan-
tum possis asserere. Cum quanti differentiae sint finitum & in-
finitum, non repugnat rationi simpliciter magni quod est vni-
uersum esse infinitum, imó potius esse terminatum. Quod cum
ita fit, non ideo nullius intelligetur esse figurae, sed sphaericae, quae
sola infinito congtuit, à qua finiti sphaerica differt, quoniam in-
differentiam & aequalitatem dimensionum quam finitum habet
ab vno puncto infinitum habet ab omni: ideo infinitum est simpli-
citer & totum, & secundum se, quod finitum est secundum quid, ex
parte aliqua, & per externum quippiam. In infinito.n. solo cen-
trum quod est ratio sphaerae, est in omni parte, & termino que ha-
bet accipias. In termino nulla est dimensio. In minimo dimensio
est originaliter indifferens. In circulo alio dimesiones duae sunt
actualiter indifferentes. In sphaera finita tres dimensiones ab vno
puncto, & ad vnum punctum collatae ad extremum & medium
non differunt. In infinita hoc omnino ab omni & ad omne
punctum. Quod dicimus de sphaera in solido, idem intelligi-
mus de circulo in plano. Eandem ergo figuram maximo tribui-
mus atque minimo. Terminus est principium dimensi vt vnde
seu de quo: Minimum vero vt ex quo. Arissoteli esse infini-
tum videtur repugnare definitioni sphaerae, & omnis figurati,
imo & corporis: quam sane definitionem de finitariorum ar-
chiuo deprompsit: quapropter eam sumit quam probare nihil-
ominus debuisset. Idem ibi Xenophanis stupiditatem cum
sphaeritate infinitatem afferentis miratur; vbi omnium sub no-
mine principum philosophorum stupidissimus, suo more sen-
sus prosunditatem non attingit.
CAPVT XIIII.
Rursum minimum in magnis & maximis
esse perspicuum.
NOn est proptereá nulla ratione repertum
Huic sophiae minimum, quia tantó á sensibus ab-
stat,
Quandoquiden magni primis in partibus ipsum
Perspicue ostendam, & vere captare docebo,
Quamlibet & minimi in magno momenta aperiri.
Quippe etiam minimum planum cyclum esse videmus,
Et sphaeram minimum solidum patefecimus esse.