Naturae ante oculos est, in gremioque, manuque,
Quô species certam nequeant transcendere metam.
Non minimo minor esse potest boue, musca minorque
Esse potest minima; vt variis numerisque resurgunt,
Sic neque mensura sunt vna, consimilique.
Duplex quapropter noscendum sensibile istud:
Ars de quo ratione secans descendit, & altam
Naturae speciem sequitur: quod subsecet vltra
Ad libitum, vt sic naturam pertingat, & ipsam
Praetereat tandem. quod frustra diximus esse;
Et reliquum de quo conflantur corpora, & omnis
Dimensi species, fundamen principiumque.
Nec tribuo absurdum minimo minimum adiicienti
Naturae, in geminas componens sectile partes:
Namque minus nihilo puncto haec duo tacta vicissim
Constituam, quod non minimum est: sed terminus, horum
Communis tantum, quô certum continuentur
Ad numerum, paria in plano solidoque reperta.
Quapropter quamuis minimum contingitur vnum
Pluribus, vt varios per punctos continuentur;
Proptereá haud sequitur minimo quicquam minus es-
se
In genere hoc, partis speciem neque credimus vnquam
Finem quo minimum minimo connectitur; atque
Terminus esttantum, partisque affectio primae.
Nec te praetereat varius velut vsus & ordo
In vario sistant minimo mixtumque quod vni
Suppostum est, reliquo simplex primumque putatur.
Vt punctum est minimum mensori, littera pura
Grammatico, Logicis simplex est dictio, multis
Ex iis compositum partem primam inquit Orator: