Tantó infra nostros sensus, tantoque minora,
Vt mire ad oculos minimae longo ordine partes
Linquantur. Siquidem & animalcula tanta vide-
mus
Tertia pars quorum nulla virtute notari
Possit. Quantum ergo cerebrum, ventrenque putandum?
Quanti oculi? Quantum eor? neruus, viscera quae sunt
Partibus inde aliis certam quoque nacta figuram,
Et pariter variis consistunt vndique membris?
Haec sane á propriis quantó distent elementis
Atque suum minimum quantum ars frugaliter vrget,
Nullo argumento concessum est posse videre.
MInimum naturae seu reale vt mire infra sensibile minimum
contractum sit, non est vllius artis definire. Ad haec. Sci-
mus minimum sensibile à visn perfectissimo percipi posse, alio-
qui non esset sensibile. Distinguimus sensibile in genere a sen-
sibili in specie. Quod ad primum, nihil est in specie quod non
affirmetur in genere: iccirco simpliciter sensibile ex genere
sensitiuae substantiae definitur. Quod ad secundum pro speci-
erum diuersitate visibilitatis atque visiuitatis gradus sunt di-
uersi, proinde minimum sensibile à minimo naturae multum
abstat. Illud enim sicut per additionem dicitur, ita & per addi-
tionem consistat oportet, alioqui omne minimum esset sensibi-
le. At veró minimum gustabile, tangibile, secundum sensum
& caetera, oportet quasdam sortitum esse qualitates quibus ad
sensum habeat analogiam, quae non nisi à compositione quadam
demanabunt. minima quippe iuxta primam formam qua mini-
ma & corpora sunt, indifferentia habentur omnia: quod vero
subinde eorum haec quidem sunt sensibilia. illa vero non, opor-
tet quadam adiectione fieri: ac non est credibile vllam huius-
modi qualitatem super prima materia immediate fundari.
Propterea principia materialia quibusdam sunt diftincta. quo-
rum sententiae nos magis adstipulamur. Lucem, Naturam hu-
mentem, Atomosque seu aridam communi materia consistere
non credentes. Vim vero animalem ita indiuiduam, vt tota
sit in toto & singulis partium. á loci atque temporis conditio-
nibus nihilum perse citra compositionem patiens: sicut non
intelligimus esse accidens, vt harmoniam, vel actum alienum:ita
quoque substantiam concludimus esse aut non materialem, aut