2. & 14. Terminorum ergo potentia & actus partium po-
tentiam & actum consequuntur. Et vt partium ad par & impar.
multa & pauca, ita & terminorum, quorum ratio omnino est
posterior, indefinita est analogia. Neque accidentium multitu-
do subiectorum multitudinem non consequitur.
38. 42. Si partem (vt oportet) constituas quae addita' facit ma-
ius, & subtracta facit minus, quia quod efficit quantum, necessa-
rió est quantum; procul dubio sicut componendo non fuit adire
infinitum, neque diuidendo erit adire. Cur diuisione partibus est
infinitis, quod totum est compositione finitum?
59. 64. 95. Quid etiam iuuat ad partes proportionales con-
fugere quae quantae cunque sint, & tales oportet esse, quales ad-
iectae maius & subtractae minus efficiant. Termini sane, qui non
diuiduntur, sed ex diuisione partium multiplicantur, non sunt
maius vel minus quippiam, sed maioris cuiuspiam, vel minoris
vel minimi finis. Quare vbi quotcunque licet accipere propor-
tionales partes, atque semper; nimirum si hae infinitae quas hinc
tollis, illuc adiicias, non minus constituent quam quantaecum-
que totidem maiores: quia immensum non constat ita infinitis
palmorum quinatiis, vt idem quintuplo pluribus infinitis con-
stet digitorum quinariis, & quintuplo pluribus digitis infinitis.
Siquidem in infinito, palmus, digitus, & milliate non differunt,
sic & infinitae minimae partes, & infinitae vlnae non differunt; in-
finitae vnitates, & infinita milliatia. Neque enim possunt esse
haec infinita sine illis infinitis, neque illae infinitae sine his. In
infinito quippe si vnus quicunque numerus est finitus omnem
oporter esse, & si vnus quicumque erit alio maior, ipsum non
erit infinitum.
68. 104. Haec proinde diuisio in semper diuisibilia, an non in
illud venit, quo idem Aristoteles (vbi de principiis agit) arguit
Anaxagoram: de cuius sententia colligatur in infinito esse
infinities infinita? & ita infinito numero erunt infinities infini-
ti plures numeri?
CAPVT VIII.
Dubium quo Peripatetici contra seipsos dubi-
tant, insolutum tamen ab eisdem.
NEc video vt quisquam á neruo sese extricet illo
Vnde sibi miseri centum portenta suborta
Infinit antes videant. mihi sufficit vnum
Obiectare modo; poterunt mox talia mille