Tangendo apposite quidquid recitauerit vnum
Cruribus accipiet tangentis dextra gemellis
Quae versu quocumque meant non passibus aequis
Vt neque continuant directo tramite nunquam.
Porro conceptus centro aut nascatur ab vno
Comprensi spacii, aut per rectum continuentur,
Aut cuiuscumque formam capiunto elementi
Compositiue suis quia finibus omnia curuo
Seu tendant ductu seu recto, seu quoque mixto,
Dummodo vis nusquam turbetur significatrix.
Qualibet haec igitur regerantur sorte, vel vt uis
Confusa coeunt turba modo tractus abunde:
SCRVTINIVM VERBORVM.
GCFISHDVXBRPONTQFAMXZ
Distinctus refluat, neque sit sine lumine cuspis
Dum sursum & deorsum, ad laeua dextraque, retor-
sum