Sex laterale tuum, triquetrum alternis quoque pumctis,
At triquetrum cyclus circumscriptum accipit apte
Vix vllo studio, si ceu monstrauimus ante
Linea contingens radio nectatur, idemque
Quod latus est triquetri inscripti fiat básis extra,
Consimili atque pari adiecto. Nihil exigit vltra
Hoc opus vt Veneris templum. Adtactorque docebant.
RAdius ab angulo inscriptae figurae duplicatus heic circum-
scriptum perhibet, vt & in plerisque imparis numeri cuspi-
de exsurgentibus. Duplicata veró ea quae à centro ad medium
lateris inscripti protenditur, & quadratum, & quae quadrato
multilaterae subalternantur circumscribuntur. Ex lateribus item
simili triangulo factis basibus ei cuius à centro cuspis termina-
tur, facillima ad similem figuram circumscribendam via est.
CAPVT VIII.
SOCIETAS.
Et triangulo inscripto parallelum
apto circumscriptum.
POrro parallelum si circumscribere tentas
Inscripto triquetrum. fiet si tenditur vltra
Fitque duplus radius quo finditur angulus; vtque
Sacrato in Veneris templo quantó Bona Amorem
Distantem spacio aspiciunt hinc, indeque Honorem
Vltra sepositum spectant. quantumque ab Amore
Est abiuncta vigil Dilectio; tamque Koream
Haec latere ex alio distantem cernat. & inde
Quanta Fascinium á volucri semita abstat Amore
Tanto á Fascinio directim Musica longe est.
Inde vbi defluxu iungetur Musica Honori
Hisque erit ambobus facilis coniuncta Korea