Ergo monas recto postquam data regula fluxu,
Ac diadem geminus punctum confluxus in vnum
Praestitit; eccetrias finem nectente duorum
Succedit recta primam claudente figuram,
Quae minimum recta positarum margine campum:
Extremo cohibet numero, quia tractibus aequis
Area fit maior, quo plus polygona figura est
APptime ex praedictis manise stum esse potest rationem prin-
cipii respectu figurarum omnium habere triangulum atque
circulum, vt proximius corporum principium est Pyramis atque
sphaera. Quoniam maxima comprehendentium circulum figu-
ra est Triangulus, & minima à circulo comprensarum est Trian-
gulus. Inde quidem ad circulum & omnes alias maximum col-
ligitur esse Triangulus, hinc veró minimum. Quia item ab ago
nae figurae, quae est circulus in polygonam explicatio prima est
in triangulum, infertur triangulum esse eam figuram quae pro-
xime circulum complectitur: Vbi veró à trigona ad tetragonam,
ad pentagonam, ad magis atque magis polygoniam fit accessus,
in circulari tandem finita progressione fiet conscistentia, trian-
gulum figurarum omnium à circulo contentarum remotissi-
mam esse comperimus. Ideó hinc quidem circulus ad triangu-
lum, & alias figuras maximum esse comperimus, inde verò
minimum. Quapropter & ratio principii ita est inter circulum
& triangulum diuisa, sicut inter materiam & formam, potenti-
am & actum, terminabile & terminum, continentem & conten-
tum, maximum & minimum.
CAPVT II.
CARCER.
Et Minimum triangulum area & an-
gulo do,
QVod si nosse cuspis quidnam minimumin genere
hoc sit,
In quod continuum planum tenuatur, obitque
Vt nosti; velut infinitum si capiatur.