Nectitur adsimilis. Compar quoque terminus omnis
Vel capit insistentem aequalem circulus aequus,
Vtque parallelas pacto graduabis eodem
Omnia, quae tandem definit circulus aequus,
Crura aequa, atque interceptus par arcus ad arcum,
In cunctis monstras haec ipsa Beraste figuris,
Iunctosque in rectas geminas quandoque resoluens.
QVatuor modis angulum angulo aequalem damus. 3. Pri-
mó neutra ad peripheriam costa constituta. Secundó am-
babus ad peripheriam costis constitutis. Tertió altera illarum.
Quartó angulo ipso peripheriam attingente.
Sic & angulo interno aequalem ab extremis partibus excipi-
es vtroque viterius latere producto & centro in ipso angulo re-
cepto quanticumque circuli qui à terminis basis in peripheria
designatis in centrum refluentibus radiis, asportatum angulum
adseruabit.
CAPVT IX.
DISCVNEATOR.
Angulum biseco.
FInditur in geminas partes facile angulus aequas
In triquetri speciem migrans de cruribus aequis.
Ergo quem ad Charites Hermetis dat via, queis hinc
Reppertus recto fit tramite iunctus Apollo
Si base donetur qua aequalia crura reportet,
Nempe ita vel crescat qua sese extendit Apollo
Ad Ganymedeas oras vel (si libet) Hermes,
In Baccho aequatis maneat cum Apolline signis:
Inde bisecta basis medio consurgere puncto
Est potis ad Charitem á punctis Iouis atque Dianae.
ANgulus iuxta primam atque secundam significationem inse-
cabilem absque controuersia definitum, iuxta tertiam si-
gnificationem bisecabilem duntaxat aguouit Euclides, atque nos.