Adrectis hos qui ex ambis. Vulgaria habentor,
Nam ratio nulla est vbirectaque curuaque in vnum
Concurrunt, geminasque dabis vario ordine curuas.
ANgulum in dati positiue circuli ratione sic minimum &
maximum desinimus. Simpliciter veró minimum atque ma-
ximum angulum magnitudine curuitatis definimus, maxima
porro curuitas est in minimo circulo conspicienda, minima
in maximo, maior in ad maximum propiore. Quod plene
in praecedentibus ostendimus.
CAPVT VIII.
STATERA.
Angulum angulo aequalem do.
SI aequalis Cycli sector reddatur vterque
Angulus aequalis satis insinuatur aperte:
Nempe vbi fit centrum Cycli angulus vnus & alter
Comprenduntque arcum similemque paremque subinde;
Nempe huic quem faciunt in Apolline cum Gany-
mede
Oceanus, similem esse vides quem Mars dat & Her-
mes
In Baccho. Atque latus si fors se accommodet vnum
Marginis in parte & reliquum quod longius extat,
Infra illi veniat succedens puncto ab eodem.
Namque vbi fortunae á puncto Mars venit & Hermes,
Angulus Erigoni similis conflabitur; e qua
Fluxerit Oceanus rapto propior Ganymede.
Vel quoque pro radio á centro crus defluat vnum &
Sit reliquum vtroque iunctum cum margine fine,
Vt radius Bacchi ad Fortunam, Chordaque ab ista
Recta ad Hermetem radio est quem mittit Apollo
Vsque ad Erigonem; & Chordae huius qua Ganymedi