IAm vero vtrectus formeturque angulus apte
Quolibet á puncto, siet in curuedine gyri
Quilibet hic punctus gemini qui ad cardinis ora
Inde fluat, queis fit contingens dimetrus orbem.
Monstrat id in Veneris Templo Timor atque Querela,
Quorum communis via templum scindit in cequas
Sacratum diuae partes, quae á cardine bino
Anglum concipiunt rectum de fontibus Pacis,
Cui similem praebet Trepidatio & omnis in arcu
Punctus quem simul attingant sursum atque deorsum
Riuclius hoc totum breuiter finiuit & apte.
VT augulum rectum in quocunque dato puncto constituo,
quia fiat terminus trianguli ae quilateri in circulo (quod prae-
stare inter facillima computatur) inscripti: sic & circulum line-
am contingentem efficio, Sic & triangulum circumscriptum
primaria facilitate repono. Sic alia quae ex iiste vel consequun-
tur, vel ad horum normam fieri volunt exequimur.
CAPVT IIII.
NORMA.
Angulum rectum super datae extremo.
AT vero simplex vbi linea [1] constituatur,
Cuius ad extremum [2] petitur. Triquetri e
tribus aequis
Sit basis vt facile hinc veniet perfecta figura [3]
Cuspideque [4] accepta pro centro per duo puncta [5]
Nempe extrema basis percurrat ciclus [6] & inde
Per centrum [7] vlterius latus vni crescat advsque [8]
Attactum gyri; in quod si mox constiiat illud,
Extremum rectae [9] te percussisse videbis.