STante minimo, nempe definita (vt etiam ex parte materiae o-
portet esse) prima parte, non omnis linea in duas patteis ae-
quales diuidua est; etiam si minimum illud indistincte vel con-
fuse concipiatur. Et supra dictum est vnde proueniat illa ad pa-
riter impariterqueue secandum facultas. Stante veró in infinitum
diuisibilitate, vt nullae sunt primae, neque vllae mediae, neque
(cum ratione mensurabilis) proximae possunt esse partes & defi-
nitae sed secundum positionem & arbitrium iuxta infinitos dif-
ferentiarum gradus indefinitae.
CAPVT VI.
DISTRIBVTOR. Datam lineam certa
ratione multiseco.
DEin velut vna tibi secta est, oblata secanda
Perfacile in totidem parteis migrabit, vt eius
Punctum disectae medium primó capiatur
Pro centro, extremumque integre circinet vnum.
Vnde datae opposito de cardine terminus vnus
Atque alter fluxu recto quantolibet ipsum
Concidat in gyrum parili tractu, vt velut alter
Concipiet plures partes, reliquusque capessat.
Consimiles totidemque suis dein finibus vnus
Finibus alterius nectatur, si cupis esse
Discissum medium longum parte amplius vna
AEquali reliquis. Veluti Lasciuia, Musa,
Ornatusque & Honor gyrum venientia in vnum
Ostendunt qua vi quae Habitus descendit ab alto
Cardine ad oppositum veniat via scissa per illas
AEquas, e quibus hac Ornatu Musica vincta est,
Perque illam iuncta est tumido Lasciuia Honori.
Ista Solimus habet monstrare Horo atque Pericle;;
Si lubet admissa constantis voce Berasti.