Internique oculi ad visum spectare, ope cuius
Abstrahit á reliquis ratio. Neque credit id ipsum
Assecla Pyrrhonis Sextus, cogitatio cui non
Tantae est virtutis, nulla vt ampledine capta
Percipiat longi speciem, quae linea dicta est.
Porro quantumuis minimum longum fugiat te,
Attamen haud fugiet longum, quod terminus ipse
est,
Nempe quod est inter nigrum discrimen, & album.
Immó etiam verum illud firmiter adiicere ausim,
Quam minus id sensu possit cogitatio ferre
Luminis extremi ad obtutum: sic manifeste
Praesentem pulcri speciem cogitatio pulchri
Non superat, non exaequat, neque fit prope tanta.
Natura melius visu stat sensilis ipso
Iudice lux solis, minus hancque vicaria virtus
Accipiet, ceu nec noctis vehet vmbra colores.
ABstrahentium non esse mendacium vulgo fertur. Variae e-
nim scientiae & artes circa vnum idemqueue subiectum ver-
santur, quae non re considerata, sed ipso considerandi modo, for-
ma, atque fine distinguuntur: interim dum quae subiectsue sunt
vnum atque simul ab aliis intentionibus per se atque seorsim
accipiuntur; à rei plane natura non receditur. Licet enim consi-
derare seor sim de colore rosae, prae termiffimiis quae ad eius natu-
tam & alias proprietates explicandas faciunt, alia item est scien-
tia quae considerat de visu, alia veró quae de oculo, neque ideo
quod sunt comuncta secundum existentiam, debent etiam se-
cundum considerationem intelligi inseparabilia, quasi inde res
aliter considerentur quam in rerum se habeant natura. Atqui
ineptissimi pecoris est nescire distinguere inter considerare hoc
sine hoc, & hoc esse sine hoc.
18. Lineam quae est terminus indicat duorum in plano colo-
rum differentia. Eam verò quae est minimum nullo possumus
sensu comprehendere.