Aut arcu, aut paribus venient adcommoda signis
Sed quid opus triquetro, mihi quando simpliciora
Compositis ratio sunt; non illis ista vicissim,
Praeterquam physico, & discursu posteriore;
Quod genus id sophice solet vltro adsciscere propter
Naturae tenuem lucem, rerumque profundum.
Hac melius ratione nihil produxeris ergo,
Qua tibi cum fines certi statuantur ad illos
Hoc mage productum est, illud contractius: & non
Est operae Cyclo vt videas medio propiora,
Hincque remota magis, quae tang ant proxima centrum
Quae gyro comprensa manent, quae elata recedant.
Atque vt per stellas lucem per quirere solis.
AEquale Aristoteles sapienter quidem non tamen ex propria
(vt videre est) officina, magis suscipere atque minus definiuit;
ad aequalitatem quippe practicantibus accessus maior esse com-
peritur atque minor, peruenire autem minime.
3. Quod dicimus in vno ipsum in omnibus quorum esse in
quadam latitudine, numero, atque gradibus est consistens, est in-
telligendum. Veluti & vere ad exactissimam eucrasiam sanum,
ne vel in momento quidem licet inueuiri, quando subiectum in-
numeris & diuersis partibus est compositum.
27 Euclidi perperam per triangulum aequilaterum linearum
aequalitas comprobatur: neque enim est ex posterioribus, praeser-
tim etiam in principio, demonstrare. Idem nobis accideret, si
non praedefinito circulo, ex eiusdem vel compatis radiorum ae-
qualitate procederemus.
CAPVT III.
TEMPERANTI AE & MODI, à maiori
quod super est abscindo.
IVstitiae radius norma est & regula, qua non
Linea pertransit quem monstrat linea finem