IN CAP. II. III. IIII. V. VI.
CIrculorum quaternarium non nisi tribus hisce qui modó pro-
ponuntur differentiis prolifice coibunt: in hisce omnes
cosmometricae figurae non implicitae modó, sed etiam inueni-
entur explicitae, vel in vna, vel in harum duabus vel in tribus, vel
sigillatim, vel duarum vel trium complexione, quarum excelle-
tiam admirabilem facillime per applicationem ad inuestigau-
dum, inueniendum, & iudicandum coniiciemus, vt per seipsum
quisquis vel mediocri praeditus iudicio compertum habet.
20. Sic est ordo cognoscendi à toto, & vt confuso ad partes
distincte, & à partibus distincte perspectis ad totius distinctam.
demum conceptionem.
34. Si quis omnium exactissimam atque breuissimam quae-
rat demon strationem ad figurae corpus cum principiorum refe-
rendorum applicatione, respiciat vicissim enim totum partium
omnitate, & partes omnes atque singulae integri totalitate com-
probantur.
CAPVT III.
Fabrica atrii Apollinis.
EN velut in sacrae speciem te extollere mentis
Possis, qua videas quibus atria Apollinis apte
Ordinibus constent: ac sint coram obiicienda.
Percitus á Bacchi cytharcedus Apollo furore
Constituat dice lucis fundamina prima,
Constantis Bacchi in medio quia sacra perambit;
Vt medium mox se circum fluat ille vicissim,
Quatenus & gyri duplicis vestigia linquant;
Quaequoque se gemino findant in cardine, quorum
Occupat infernum species veneranda Dianae,
Et Charis accessus sibi suauis vendicat altos.
Dein Bacchus circum Charites, & Apollo Dianam
Completos peragunt cursus, propriam ad stationem
Conuersitandem. Quadruplex mox cardo viarum
Excipiet totidem praesentia numina. Nempe