supraqueue mundana quadam prolificaluce metaphysice specula,
mur.
6. Ad proppsitum ergo praesentis contemplationis applican-
tes. ex Monade nostra quae est punctus in propagandam multi-
tudinem suo contendimus ordine, vbi Monas ab esse absoluto
euaserit alicubi sita Monas, heic quidem atomum corpus, heic
verò punctus. Hic autem ad alterum constirutum finem seu ter-
minum defluens gignit diadis simulacrum lineam. Quae duobus
finita terminis aut vage discurrens nihil concluderet, firmaret,
figuraret; vel in tertium terminum communem applicabit, &
tunc prima figura triangula consequitur, in vno ordine princeps
vel vterque terminus in seipsum circa alterum conuersus refle-
ctitur, & tunc est prima alîus ordinis figura. Haecqueue est à Mo-
nadis imagine puncto prima producta trias. Recta, Triangulus,
Circulus, quae omnium characterum, figurarum, & imaginum
sunt principia. Subindequeue de triadis istius primae particulati-
bus principia omnium proxima consequuntur, vbi triplicitet re-
cta cum recta in angulum concurrit ad triplicis trianguli speci-
em educendam, quae tum mensura tum mensurabilis cum tripli-
ci circulorum ordine comperitur. Sic e Mathematicis ad pro-
fundiorum naturalium speculationem. & diuinorum contem-
plationem adspiramus.
13. Primum fluente puncto est linea recta: quae si vno ex-
tremo fixo altero moueatur vsque ad reflexionem in idem pro-
ducit planum, quod si constapte centro inuertatur semicirculo
in semicirculum e vestigio confluente producit sphaeram. Vel
vbi fluxus puncti dedit longum, fluxus longi latum, fluxus lati
profundum ad quartum magnitudinis genus non est aditus,
quia in eodem puncto G non plus quam tres diametri A B in
longum, C D in altum, E F in profundum se intersecabunt.
24. Sicut igitur naturae ordo requirit à contemplatione mi-
nimi ad lineae progrediendum est contemplationem, sed pro tum
ipsius tum aliorum quae consequenter sunt habenda deinceps a-
podictica ratione consequenda, sensibilium omnium formarum
archetypos & elementa prius afferamus.
Intellectus quantó inferior tantó in maiori multitudiae
consistit quippe qui eo à prima monade mente suprema versus
materiae regionem degenerat, vna vel altera vel minime multis
idearum obiectis natura opifex informara innumerabile tum
specierum illarum compositione varia, tum pro varia materiae
dispositione (nisi horum alterum ab altero esse melius intelli-
gas) multa quae videmus rerum genera explicat. Ars deinde de tanto formarum naturalium numero quam multas componen-
do atque diuidendo concernendo item & abstrahendo, quam
multa valeat tum referre, tum ad & contra horum similitudi-
nem effingere quis definiet? Attamen & illud artis est, vt ex