Intentas partes. Cycli si totius ergo
Perquiris numerum, radix dabit hunc tibi sextans,
Aut quaecunque siet certo pars nota sub arcu.
Quandoquidem decies si comperiatur in vno
Arcu, triginta vicibus tunc esse trisecto
Colligis in gyro, ter quinis in medioque.
Cautela ad praxim.
SI data pars minor est quam quae tractarier apte
Possit. distinctim pro partibus explicitandis:
Hanc duplicato tibilustranda in margine; necte
Praetereat tandem conlecto e corpore summae
Demere dimidium, quodve addere cumque lubebat.
Vel reliquam integri partem comprendito, vt ante
Diximus; vt praesens operisque occasio portat.