Quando ita non veniet maior distinctio & vsus
Clarior? At partes ita confundendo laborant,
Non canon vt rectus ratioque exacta cluescat
Partibus exiguis: verum occultetur vt error,
Ac numero fiat tanto confusio maior.
Hinc sinuum tabulae procul abiiciantur inertes,
Cum noris cycli quadrantem semper iniquum
Ora super radii, seu totum, siue per omnes
Concipias partes recti curuique vt & vsque
Vna sigillatim quaeque est cuique impare tractu,
Et totum quodcumque suis de partibus hisce
Constat mensuram capientibus inde recentem,
Ad partis quoties progressio fiet alius
Momentum. Vt nunquam medium medii accipien-
tur,
Quadrans, atque triens quadrante necesse triente
Acceptum poterit succedens ordine certo
In curua ex rectce & in recta ex partibus curuae.
Namque vt oblique radio subtenditur arcus,
Sic parti cuicumque venit pars subiicienda;
Nec iuuat innumerae vt partes geminentur iniqui,
Sineque propterea minus opperientur iniquae.
Ergo velut nunquam venit vlla proportio certa
Partibus ad partes, mensura erit heic quoque nulla.
CIrculi proprium subiectum in quo minima eius demonstra-
tiue perinde atque in (Charitum plana cythara conspiciuntur)
est sphaera, ideo in triangulo supra corpore globoso aequilatero
efformato & praxis & speculatio perficitur: quandoquidem ibi
semper partium ad partes est analogia. in plano verĂ³ ea propor-
tionalis sectio & augmentum non potest vlla arte vel effingi vel
moderati: quia arcum subdiuidenti in plano nouae occurrunt
mensurae. neque enim circinus duplo magis expansis cruribus
ita duplo maiorem capit in plano arcum, sicut duplo maiorem