Percunctas triquetrum partes toti adsimilare
In plano ad pictum seu rectis vndique costis,
Qui rite speciem semper conseruat eandem,
Quando parallelo basis est subiecta tenore;
Id plane in sphaera sphaeralis habere trigonus
Compertus: nullo prorsus discrimine viso,
Vt proprium amborum subiectum noscere possis
Ad duplex spectare genus: Temere ergo recenter
Istorum triquetri meditatio multiplicata est,
Vt plano cupiant sphaeralis reddere formae
Claratum specimen; quod idem est ac si vice versa
Conuexa in facie rationem inquirere planae
Contendat quisquam. In proprio sua forma videnda
est
Ergo subiecto: sed non vbi non pote praxis
Vsum comprendi, neque normam ex lumine mentis;
Vt neque componet quisquam quadrata rotundis;
Imparque impariter non cum pariter pare quadrat,
Praeterquam fallens proprium sensum atque alienum;
Nam veluti semper noua sectio parsque resultat;
Sic noua mensurae est species; medium quia chordae
Arcus non fulcit medium. ratione nec vlla
Comprendunt gradibus certis, adstantque vicissim,
Ergo nec totum mensura est totius illic,
Nec partis pars esse valet numero sub eodem,
Nec tali, vt ipsos intra esse proportio possit
Iisdem mensurae signis serieve sub vna;
Sed minus erroris reputant hac arte subesse
Circulus in plures qua partes scissus abiuit
Primas. hinc capiunt hunc millibus esse tomorum
Millenis frustra, quid enim comprenditur isthinc,