Propositum, & satius tibi fiant peruia cuncta
Quando parallela est partes expressa per omnes.
Haec Charitum cythara est, vbi sunt elementa metriae
Descripta, vnde venit rerum mare, gratiaque omnis
Quae triplici de fonte fluit clarataque profert
Ex reliquis reliqua, vt radiis hinc indeque flexis
Efficit haec lucis nectenti foedere iuncta.
QVartus modus optimus omnium, & cui neque melior ne-
que alius similis adiici poterit, est triangulo aequilatero ef-
formato, qui cum ex omni sibi latere sit aequalis, ad omne latus
& ad omnem angulum similibus parallelis, distantiis, atque par-
tibus occurret: & in eodem parallelas ad omne latus accipere
facillimum est omnium. Et hunc habemus pro sole inter men-
suras: quandoquidem solus ipse seipsum & alia manifestat.
CAPVT IX.
Minima in circulo reperiam, & triangulo-
rum sphaericorum canones
abiiciam.
AN non consimili forma discinditur arcus
Quotlibet in partes, minimumque adusque notamdas?
Dum tamquam primis consurgit partibus aeque
Increscens radius, cuius mensura minoris
Nequaquam á recta, at triquetri capiatur ab arcu,
Cuius dimidium bis comprendatur in illo.
Quandoquidem in plano est aliquid radio adiicien-
dum
Quod pro suppressa á recto curuedine supplet.
At veró proprium subiectum vbi norma per omnes
est
Respondet partes globus est; vt linea plano
Recta quadrat campo, nec enim sphaerale putandum