Cir.
Videtur tibi tempus eundi ad ludum?
[ 288 ]
Praet.
Plane tempus est ut eamus.
Cir.
Non satis teneo viam, credo esse in illo vico proximo.
Praet.
Quoties illuc itasti?
Cir.
Ter, aut quater.
Praet.
Quando coepisti eo itare?
Cir.
Nudius tertius, ut puto, aut quartus.
Praet.
Quid igitur, an non id satis est ad noscendam viam?
Cir.
Non, etiam si eam centies.
Praet.
Ego vero, vel si semel, nunquam deinceps aberrarem. Sed tu vadis invitus, et
ambulas lusitans, nec viam aspicis, nec domos, nec ulla signa, quae te
postea admoneant, qua sit flectendum, quae via tenenda. Ego haec omnia
observo diligenter, quia libens eo.
Cir.
Puer hic habitat in proximo scholae. Heus tu Titivillitium, qua itur ad aedes tuas?
Tit.
Quid vis? venis a matre tua, mater mea non est domi, ac ne soror quidem:
ambae sunt profectae ad Divae Annae.
Cir.
Quid illic agitur?
Tit.
Heri fuerunt encaenia:
hodie invitavit eas mulier quaedam casearia ad edendum
lac coagulatum.
Cir.
Et tu cur non es una profectus?
Tit.
Relictus sum hic, ut servem domi: frater meus puerulus abductus est ab eis
illuc: Sed pollicitae sunt mihi, se de reliquiis
allaturas partes in quasillo.
Cir.
Quin tu igitur manes domi?
Tit.
Continuo revertar, nunc prodeo lusum talis com filio hujus cerdonis: Vultis
et vos venire?
Cir.
Eamus sodes.
Praet.
Minime vero id quidem.
Cir.
Quidni?
Praet.
Ne vapulemus.
Cir.
Vah, non memineram.
Tit.
Non vapulabitis.
Cir.
Qui scis?
Tit.
Quia magister vester perdidit heri ferulam.
Cir.
Hem, quomodo nosti?
Tit.
Hodie de domo nostra audiebamus ejus vociferationem, quaerentis ferulam.
Cir.
Amabo, ludamus parumper.
[ 289 ]
Praet.
Tu ludito si vis: ego ibo solus.
Cir.
Ne me apud praeceptorem quaeso deferas: dic me detineri domi a patre.
Praet.
Vis mentiri me?
Cir.
Quidni, propter sodalem.
Praet.
Quia in templo audivi concionatorem affirmantem, mendaces esse filios
diaboli, veraces Dei.
Cir.
Diaboli vero? apage. Per signum sanctae Crucis ab inimicis nostris libera nos
Deus noster.
Praet.
Non potes liberari, si ludas, cum est discendum.
Cir.
Eamus, tu valeto.
Tit.
Hui, pueri isti non audent paulisper ludere alioqui caedendi.
Praet.
Ille est puer perditus, et evadet scelerosus vir. Sed quomodo elapsus est
nobis? nec rogavimus qua esset via ad ludum, revocemus.
Cir.
Abeat in malam rem, nolo sit mihi rursum incitamento ad lusum: percontabimur
ab hac vetula. Mater nostine qua itur ad scholam Philoponi?
Vet.
Juxta eam scholam habitavi ego sex annis, e regione peperi filium natu
maximum, et filias duas: transite plateam hanc Villae-rasae, inde est
angiportus, tum platea Domini Veterani, hinc flectite ad dexteram, tum ad
sinistram; ibi percontamini, non procul abest schola.
Cir.
Vah, non poterimus omnia retinere.
Vet.
Theresula, deduc istos ad ludum Philoponi: nam mater hujus est, quae dabat
nobis linum pectendum et nendum.
The.
Quid malum Philoponi? quid hominis est hic Philoponus? quasi ego norim:
loquerisne de illo, qui resuit calceos iuxta cauponam viridem? an de
praecone in vico Gigantis, qui alit equos meritorios?
Vet.
Sat scio, nunquam tu nosti ea quae sunt opus, sed ea quae ad rem nihil
faciunt. Inertissima: Philoponus est ludimagister ille senex, procerus,
lusciosus, e conspectu aedium, quas olim habitavimus.
The.
Ah, jam redit in memoriam.
Vet.
In reditu transi per macellum, et eme acetarium, et raphanum, et cerasa: cape fiscellam.
Cir.
Duc nos etiam per forum olitorium.
[ 290 ]
The.
Hac ibitis brevius.
Cir.
Nolumus istac ire.
The.
Qui sic?
Cir.
Quia momordit me illic canis ex domo pistoris: quin et volumus te comitari ad forum.
The.
Revertens faciam iter per macellum; nam procul adhuc absumus, et emam quae
sum iussa, postquam reliquero vos in ludo.
Cir.
Nos cupimus videre quanti emas cerasa.
The.
Nummis senis emimus in libras singulas: sed quid ad te?
Cir.
Quia soror iussit me hodie mane sciscitari, et est illic vetula quaedam
oluscularia, de qua si emeris, scio eam et vendituram minoris quam alias, et
daturam nobis vel cerasa aliqua, vel thyrsum lactucae; nam filia ejus
ministravit aliquando matri, et sorori meae.
The.
Ne dispendium hoc viae constet vobis flagris aliquot.
Cir.
Minime vero: nam satis veniemus tempori.
The.
Eamus, tantulum deambulavero, quae misera consumor sedendo domi totos dies.
Praet.
Quid facis? An tantum sedes otiosa?
The.
Otiosa vero? Minime certe id quidem, neo, conglobo, glomero, texo: putas
vetulam nostram passuram, ut otier? Festos dies exsecratur, in quibus est cessandum.
Praet.
Festi dies num non sunt sacri? Quomodo ergo execratur illa rem sacram? Vult
ne ipsa execrari quod est sacrum constitutum?
The.
Censen me didicisse Geometriam, ut haec possim vobis edisserere?
Cir.
Quid rei est geometria?
Praet.
Ego nescio, nos habebamus vicinam, quae vocabatur Geometra, haec semper vel
erat ipsa in Templo cum Presbyteris, vel Presbyteri domi ejus cum illa,
itaque erat, ut ferebant, sapientissima: sed ventum est in forum olitorium:
ubi est tandem vestra vetula?
Cir.
Id ego circumspiciebam: sed eme ab hac ea lege, ut aliquid det nobis
corollarii. Heus amita, puella haec emet de te cerasa, si aliquot nobis donaveris.
Olus.
Nihil mihi donatur, omnia venduntur.
Cir.
Nec sordes istae donantur tibi, quas habes in manibus et collo?
[ 291 ]
Olus.
Nisi procul hinc abis, impudenticule, has sordes sentient genae tuae.
Cir.
Quomodo sentient meae genae, quum tu habeas in tuis manibus?
Olus.
Redde cerasa, furuncule.
Cir.
Sumo exemplum: nam volo emere.
Olus.
Eme igitur.
Cir.
Si placuerint, quanti?
Olus.
Numo libram.
Cir.
Ah, acerba sunt: tu anus venefica, vendis hic populo cerasa strangulatoria.
The.
Abeamus hinc ad ludum: nam vos argutiis vestris intricaretis me, et
detineretis diu. Jam, ut puto, mea vetula furit (emendatio) domi, ob moram
meam. Hoc est ostium, pulsate.