Exercitatio Linguae Latinae


Exercitatio Linguae Latinae
By Johannes Ludovicus Vives
Valentiae Gregorius Majansius 1782


Latin Colloquia Collection Table of Contents



SURRECTIO MATUTINA

PRIMA SALUTATIO

DEDUCTIO AD LUDUM

EUNTES AD LUDUM LITTERARIUM

LECTIO

REDITUS DOMUM ET LUSUS PUERILES

REFECTIO SCHOLASTICA

GARRIENTES

ITER ET EQUUS

SCRIPTIO

VESTITUS ET DEAMBULATIO MATUTINA

DOMUS

SCHOLA

CUBICULUM ET LUCUBRATIO

CULINA

TRICLINIUM

CONVIVIUM

EBRIETAS

REGIA

PRINCEPS PUER

LUDUS CHARTARUM

LEGES LUDI

Varius dialogus de urbe Valentia

CORPUS HOMINIS EXTERIUS

EDUCATIO

PRAECEPTA EDUCATIONIS


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using manifest typing errors have been reformed.

 

EDUCATIO

  • Flexibulus
  • Grympherantes
  • Gorgopas
Flex.

Quanam gratia misit te huc ad me pater tuus?

Gry.

Dixit te esse hominem egregie institutum, sapienter educatum, eaque de causa gratum huic Civitati: cupere se, ut ego eisdem quibus tu vestigiis insistens, perveniam ad similem favorem populi.

Flex.

Quomodo igitur te id assecuturum censes?

Gry.

Ingenua educatione, quali te omnes praedicant esse praeditum. Adjecit pater, eam educationem magis decere me, quam alium quemvis.

Flex.

Cedo mi fili, quomodo ea in re venis a patre imbutus?

Gry.

Non tam me pater praeceptis instruxit, quam patruus quidam meus, vir senex, versatus multum et diu in Regum comitatibus.

Flex.

Quid ergo illi te docuerunt, mi fili, et amice?

Gor.

Vide vir prudentissime, ne fortasse per ignorantiam labaris in dictum aliquod aut factum stultum vel rusticanum, unde amittas istud nomen optime educati.

Flex.

Quid? tam leviter ne apud vos perit?

Gor.

Vel unica vocula, unico flexu poplitis, unica inclinatione capitis. [ 397 ]

Flex.

Nimis est inter vos delicatum et infirmum; inter nos enim multo est robustius et firmius.

Gor.

Sic sunt nostra judicia, ut nostra corpora quae nullam ferunt offensionem.

Flex.

Immo, ut est videre, facilius ferunt corpora quam animi.

Gor.

Fortasse tu non nosti hunc, ideo filium, et amicum nominas.

Flex.

An non sunt haec honesta nomina, et plena benevolentiae?

Gor.

Benevolentiae credo, quam nos haud magni sane facimus: sed non reverentiae, neque officii, quae nos anxie venamur: nam hic dominus solet appellitari, non amicus. An non animadvertis domini praefationem ante praenomen, et famulos versicolores? non annotasti in avi hujus solemnibus parentalibus tot cereos, tot insignia, tot homines atratos?

Flex.

Quid ergo? affectas tu omnibus esse dominus, nulli amicus?

Gry.

Ita docuerunt me propinqui mei.

Flex.

Edat jam, mi Domine, tua excellentia praeclara illa tuorum consanguineorum documenta.

Gor.

Videris tu mihi puerum hunc naso suspendere, at non est quilibet, ne feceris.

Gry.

Primum, esse me ex honestissima progenie, quae nulli cedat per universam hanc Provinciam: idcirco curandum mihi diligenter, atque annitendum, ne degenerem a majorum meorum virtute: illos parasse sibi magnum decus, nemini concedendo de loco, de dignitate, de auctoritate, de appellatione: me idem debere facere. Si quis quid velit de honore detrahere, pugnandum statim cum eo; de pecunia oportere esse largum, atque adeo profusum: in honore astrictum et attentum: decere nihilominus me, ac mei similes assurgere aliis, via cedere, ducere, reducere, nudare caput, poplitem incurvare, non quod alius quispiam id mereatur a me sibi exhiberi, sed quod sic conciliabo mihi favorem hominum, captabo auram popularem ,et parabo illum, quem tantopere gestamus semper in ore et in corde honorem: in ea educatione situm esse discrimen nobilis [ 398 ] et ignobilis, quod nobilis ad illa omnia dextere praestanda institutus est atque assuefactus; ignobilis agresti more nihil illorum doctus est facere.

Flex.

Et Excellentiae tuae, domine, qualis videtur ejusmodi institutio?

Gry.

Qualis vero? nisi multo optima, et digna meo genere?

Flex.

Quid ergo est aliud quod a me requiras?

Gry.

Nihil plane restaret mea sententia, nisi accessiset voluntas patris, qui jussit prorsum, seu verius imperavit rigide, ut ad te venirem; ut si quid in hac educatione nosses magis reconditum, et quasi mysterium sacratius, quo majus mihi decus acquirerem, in gratiam sui ne gravareris exponere, quo familia nostra alioqui honestissima et celsissima, altius ascenderet: quoniam sunt non pauci novi homines, qui freti sua opulentia, nactique dignitatem et honores, per divitias emerserunt, adeo ut etiam audeant cum vetustate et decoribus gentis nostrae contendere.

Flex.

Facinus nefandum.

Gry.

Nonne?

Flex.

Vel caeco esset clarum.

Gry.

Itaque novi illi homines ambulant comitati longo asseclarum ordine, ipsi segmentati in vestibus vel bombycini villosi intercisi,
Bombycini villosi intercisi. Hispane terciopelo
vel texti Attalici,
Texti Attalici, aurum intexere in Asia Attalus Rex primus reperisse dicitur: unde textum Attalicum, Hispane brocado. Multa praeterea sunt, quae diligens lector ex verbis adjunctis, aut consequentibus, tum etiam ex Lexicis intelligere poterit.
ut nos nihil esse prae illis videamur, qui villato
Villatum, quod vulgo frisatum vocant.
vestimur, dissimulandae paupertatis gratia. Praemium autem hujus tui laboris, si operam hanc navaris patri, erit recipi te in numerum nostrae familiae, et admitti ad illius gratiam et meam, ut procedente tempore aliquod a nobis accipias beneficium, sisque semper in nostra clientela, et quasi tutela.

Flex.

Quid potest dici amplius, aut optabilius? Sed cedo jam, si aperias caput, ac cedasvia et loco, appelles blande, quam ob causam eris gratus iis, quibuscum versabere?

Gry.

Ob eam ipsam causam, quia haec ago.

Flex.

Isthaec omnia exteriora sunt solum signa, quae denotant [ 399 ] aliquid esse in animo tuo propter quod diligare; nam ipsa per se nemo diligit.

Gry.

Quidni diligant omnes quae sunt honestae conversationis, in mea praesertim nobilitate?

Flex.

Parum admodum es progressus, quod liceat inter nos dicere, et tu te pervenisse jam arbitraris ad summum.

Gry.

Nihil necesse habeo parare mihi litteras atque eruditionem: majores mei reliquerunt mihi unde vivam; quod etiam si desit, non istis est mihi artibus quaerendum tam ignobilibus, sed hastae cuspide, et ense districto.

Flex.

Animose isthuc quidem et ferociter: quasi vero quia es nobilis, non sis futurus homo.

Gry.

Bona verba.

Flex.

Ecqua tandem parte tui es homo?

Gry.

Me toto.

Flex.

An corpore, quo non differs a belluis?

Gry.

Minime.

Flex.

Non ergo te toto, ratione igitur et mente.

Gry.

Quidni?

Flex.

Si hanc ergo sinis incultam et silvestrem, excolis autem corpus, et illi uni studes, an non transis ab humana in ferinam condicionem? Sed ad id, de quo coeperamus loqui: nam haec digressio, si vellem mihi indulgere, longissime nos a proposito abduceret: verum quum tu cedis de via, et nudas caput, qualem te esse alii existimant?

Gry.

Nobilem, et generose informatum atque institutum.

Flex.

Nimium durus es: nihilne domi audivisti de animo, de probitate, de modestia, de moderatione?

Gry.

In Templo nonnunquam audivi de concionatoribus.

Flex.

Quum illa abs te vident occurrentes fieri, judicant te esse adolescentem modestum, probum, bene de ipsis judicantem, de te autem moderate, qua ex opinione nascitur benevolentia et favor.

Gry.

Explicatius id quaeso.

Flex.

Huc pertinet mea ratio: si te homines existimarent adeo superbum ut seomnes contemneres prae te, nudare tamen caput, et genu flectere, non quod ipsis is honor debeatur, sed quod te deceat; putas tu ullum fore, qui tibi haberet gratiam, aut te de honoris illa falsa simulatione diligeret?

Gry.

Quidni? [ 400 ]

Flex.

Quia id tu tibi praestas, et tua gratia facis, non illorum: quis enim judicabit se devinctum tibi de eo, quod pro te ipso feceris, non pro se? an ego honorem eum velut mihi impensum accipiam, quem tu tribuis opinioni de te, non meis meritis?

Gry.

Ita videtur.

Flex.

Ergo paratur benevolentia, si illi credant sibi honorem illum dari, non ut tu habearis comior ac nobilior: istud vero non fiet, nisi eam de te induant opinionem, quod tu illos esse potiores ducas te, et dignos quibus tu concedas.

Gry.

At non est ita tamen.

Flex.

Quantumcumque hoc sit falsum, in eo tamen necesse est eos falli: alioqui nunquam consequeris quod tantopere expetis.

Gry.

Quae igitur erit persuadendi via?

Flex.

Facilis, modo animum sedulo advertas.

Gry.

Profer quaeso: nam ea de causa huc sum missus, et eris semper in nostra clientela.

Flex.

Nimis crudum est hoc pomum.

Gry.

Quid tu mussas?

Flex.

Dico viam esse unicam, si sis talis, qualem te credi cupis.

Gry.

Qui isthuc?

Flex.

Si vis aliquid calefacere, adfersne fictum ignem?.

Gry.

Non, sed verum.

Flex.

Si scindere, an pictum in tela gladium?

Gry.

Non, sed ferreum.

Flex.

Non est igitur eadem vis rerum verarum, quae fictarum?

Gry.

Apparet non esse.

Flex.

Nec tu idem efficies simulata moderatione, quod vera; nam falsa ipsa se aliquando produnt, vera semper sunt eadem: in ficta moderatione aliquid aliquando dices, aut facies publice aut privatim, quum tibi excides, (neque enim semper te, et ubique poteris observare) unde fictus deprehendaris, et quantum prius ignotus diligebare, tantum postea cognitus sis odio, et longe plus.

Gry.

Quomodo igitur mihi ipse indicam germanam illam animi moderationem, quam tu praecipis?

Flex.

Si persuaseris tibi, id quod res habet, alios esse meliores te. [ 401 ]

Gor.

Meliores vero? ubi tandem? In caelo credo; nam in terra pares sunt paucissimi, melior nemo.

Gry.

Sic audivi saepe de patre, et patruo.

Flex.

Multum abducit vos a cognitione veri nominum ignorantia. Quid tu vocas bonum, ut sciamus num sit aliquis te melior.

Gry.

Quid ego scio quid sit bonum? ex bonis esse progenitum.

Flex.

Ignoras etiam num quid sit bonum, et jam tenes quid sit melius? quomodo pervenisti ad comparativa, quum nondum positiva didiceris? ipsos autem tuos progenitores quomodo scis fuisse bonos? qua tu id nota cognoscis?

Gry.

Quid? negas tu fuisse illos bonos?

Flex.

Non novi illos, quomodo de illorum bonitate possum aliquid in alterutram partem statuere? Quaero modo, qua ratione assequaris tu fuisse illos bonos?

Gry.

Quia ita omnes praedicant; sed quorsum, rogo te, pertinent tam molestae interrogationes?

Flex.

Non sunt molestae, sed necessariae, ut accipias quod ex me sciscitaris.

Gry.

Confer, quaeso te, in pauca.

Flex.

Multis esset id explicandum, cujus tam crassa ignorantia involveris; sed quando ita es fastidiosus, dicam brevius quam res tanta dici postulat: defige jam oculos tuos in me dum dissero. Qui sunt dicendi eruditi? an non ii qui habent eruditionem? qui opulenti? an non qui habent opes?

Gry.

Indubie.

Flex.

Qui ergo boni? num non ii demum qui habent bona?

Gry.

Ita plane.

Flex.

Missas nunc divitias faciamus, quae non sunt vera bona, quae si essent, multi patre tuo invenirentur meliores, et negotiatores ac foeneratores praestarent bonitate viros bonos et sapientes.

Gry.

Sic videtur ut dicis.

Flex.

Expende ergo attente ac diligenter singula eorum quae referam: an non est bonum, acutum ingenium, sagax, maturum judicium, integrum, sanum, tum eruditio varia, et magnarum rerum atque utilium, prudentia, exercitatio [ 402 ] in rebus praestantibus, consilium, dexteritas in exequendis negotiis? quid tu de istis?

Gry.

Vel sola nomina videntur mihi pulchra profecto et magnifica, quanto magis res ipsae?

Flex.

Age porro, quid sapientia, quid religio, pietas in Deum, in patriam, parentes, necessarios, justitia, temperantia, liberalitas, magnanimitas, contemptus casuum humanorum, et fortis animus in adversis? quid vero ista?

Gry.

Praestantissima etiam haec.

Flex.

Haec sola sunt hominis bona; nam reliqua omnia, quae commemorari possint, bonis et malis sunt communia, atque ea de causa nec bona: quaeso manda sedulo memoriae.

Gry.

Faciam.

Flex.

Pervelim; nam ingenium tuum non malum est sed non bene excultum. Reputa igitur cum animo tuo, an tu haec habeas, et si habes, quam pauca, et ea quam tenuiter, quod ubi examinaveris acute ac subtiliter, intelliges tum demum, te non magnis nec multis esse bonis ornatum ac instructum, nec esse in populo, qui pauciora habeat quam tu. Nam in multitudine alii sunt senes, qui viderunt atque audierunt multa, habent experimenta rerum plurimarum: alii studiosi, qui ingenium discendo exacuunt et expoliunt: alii capessunt Rempublicam: alii libenter et diligenter versant scriptores profuturos: alii sunt seduli patresfamilias: alii alias artes profitentur et praestant: vel ipsi agricolae quam multa ex arcanis naturae tenent? nautae vero cursum dierum et noctium, naturam ventorum, positus terrarum et maris: alii ex multitudine sunt viri sacri et religiosi, qui Numen pie venerantur ac colunt: alii res prosperas moderate rexerunt, et fortiter pertulerunt adversas: quid horum tu nosti? quid exerces? quid praestas? nihil omnino praeterquam illud: nemo est melior me, bono sum natus genere. Qui potes esse melior, qui nondum es bonus? Nec pater tuus, nec avi tui aut proavi fuerunt boni, nisi haec habuerunt quae recensui; quae an habuerint, tu videris: ego multum dubito, sed si habuerunt, tu certe non eris bonus, nisi illorum fias similis. [ 403 ]

Gry.

Plane terruisti, et pudefecisti me: non invenio quod possim vel hiscere in contrarium.

Gor.

Nihil horum intellexi, tenebras mihi offudisti ante oculos.

Flex.

Nimirum venis ad haec nimis durus, et longe diversis opinionibus infectus et mancipatus. Sed tu adolescens, quo te nunc tandem nomine censes appellandum, dominum an mancipium?

Gry.

Mancipium; nam si ita est, ut disseruisti, et intelligo nihil esse verius, complures sunt servi multo potiores ac praestantiores me.

Flex.

Haec ne leviter degustes, confer te domum, et solus tecum revolve, excute, perpende: quo magis versaveris, eo veriora et certiora esse intelliges.

Gry.

Obsecro te, adjice alia si qua habes, nam momento horae sentio me adeo immutatum, ut prorsum videar mihi jam esse alius.

Flex.

Utinam contigerit tibi quod Polemoni philosopho.

Gry.

Quid illi contigit?

Flex.

Una Xenocratis oratione ex nequissimo et perditissimo factus est sapientiae ac virtutum omnium studiosissimus, evasitque magni nominis philosophus, et Xenocratis in Academia successor. Sed tu mi fili, ubi aperte cognoveris quantum tibi ad bonitatem desit (quod aliis multis superest) vere et ex animo cedes aliis, et in eis honorabis bonitatem, qua vides illos ornatos, te autem carere. Jam et ex reputatione tui ipsius vilesces tibi, ac sordebis; adeo ut nemini occurras tam abjecto contemptoque, quem non tibi anteponat conscientia tuae mentis: non enim adduci poteris ut credas quenquam esse pejorem te, nisi quod illius malitia et nequitia protulit se foras, tua delitescit cautius.

Gry.

Quid tum sequetur?

Flex.

Hoc si feceris, veram ipsam solidamque ingenuam educationem atque urbanitatem, seu, ut nunc loquimur, aulicitatem assequere; eris gratus et clarus omnibus, sed id non jam magni facies: eris autem (quod unice tum tibi erit curae) gratus Deo immortali. [ 404 ]